Úloha 11. De erroribus Ulixis Graeci, postquam urbem Troiam ceperunt, naves solverunt. Sed multi eorum tempestatibus disiecti sunt. Imprimis Ulixes, rex Ithacorum, longis erroribus per maria actus est. Socii eius tauros et oves Solis interfecerunt atque ad cenam paraverunt. Qua de causa in alto mari omnes naves Ulixis fractae et socii eius mortui sunt. Ipse ad insulam Ogygiam pervenit, ubi nympha Calypso habitabat. Quae verbis blandis eum decipiebat, ut reditum neglegeret. Septem annos ille apud nympham vixit, denique autem a Minerva dea monitus navem facere coepit et nympham destituit. Sed Neptunus mox navem eius fregit. Ulixes fame et frigore confectus ad Phaeacum insulam actus est, qui eum bene acceperunt. Paulo post¹ ab illis in patriam missus est. ¹ paulo post – něco málo potom