Fontes ad legendum Fundatio Novae Civitatis Pragensis Anno Domini MCCCXLVIII die beati Marci dominus Karolus, Romanorum et Boemie rex, ponit primarium lapidem et fundat Novam civitatem Pragensem, protendens murum fortissimum cum valvis et turribus altissimis a castro Wissegrad usque ad Porziecz. Sed et ipsum montem Wissegrad cingebat muro et turribus fortissimis et totum opus consumat infra biennium. Et faciebat plantare ortos (= hortos) atque vineas circum civitatem Pragensem, et brevi tempore facta sunt multa edificia. Eodem tempore incipiebat castrum Carlsteyn edificare. Exstruit eciam ipse rex in diversis locis piscinas plurimas et regno multum proficuas. Hoc advertentes barones, nobiles, religiosi et plebegii plantabant ubique vineas, ortos et exstruxerunt piscinas in Boemia, gracias agentes Altissimo, qui talem eis concessit principem, sub cuius dicione omnia eis prosperabantur. Eodem anno fundat monasterium sancti Benedicti in eadem Civitate Nova et instituit in eo fratres Sclawos, ut in litteris sclawonicis missas celebrarent et horas psallerent. (secundum Beneš Krabice z Weitmile – Chronica Ecclesiae Pragensis) Slovní zásoba: pono, is, ere – položit, pokládat cingo, is, ere – obehnat, ohradit dokola lapis, lapidis, m. – kámen platno, as, are – nově vysázet, založit protendo, protendis, protendere – zvedat mons, montis, m. – kopec, vrch, hora murus, muri. m. – zeď edificium, ii, n. – dům, budova, obydlí fortissimus, a, um – velmi pevný, silný consumo, consumas, consumare - zvládnout valva, valvae, f. - brána exstruo, exstruis, exstruere – vytvořit, založit turris, turris, f. – věž piscina,piscinae, f. - rybník instituo, instituis, instituere - ustanovit psallo, psallis, psallere – zpívat sub cuius dicione – pod jehož vládou hora, ae, f. – (duchovní) hodinka