Fontes ad legendum Cosmae Chronica Boemorum – Ducis Bracizlai mors (1055) Dux Bracizlaus cum adjuvante Deo totam sibi subjugabat Poloniam et proponebat invadere Pannoniam. Dum suum expectat exercitum, in urbe Hrudim pulsatur acri egritudine. Sensit, quod egritudo magnis magisque ingravescit et vires sui corporis evanescunt, convocat eos terre primates, qui aderant, et verbis talibus dicebat: "Quia me mea fata vocant et atra mors iam pre oculis volat, assigno vobis et vestre fidei commendo, qui post me debeat (měl by) rem publicam gubernare. Sunt michi a Deo dati quinque nati, inter quos dividere regnum Boemie non utile est – nam (neboť) "omne regnum divisum desolabitur". Qua de re rogo vos per Dominum: Quatinus inter meos natos sive nepotes semper major natu summum ius et solium obtinebit in principatu et omnes fratres sui sive qui (ti, kteří) erunt orti herili de tribu, erunt sub ejus dominatu." Dixit et inter manus corporeos virorum astancium artus linquens petit ethera flatus eius IIII. id. Ianuarii. dux, cis, m. – kníže cum adjuvante Deo – s Boží pomocí subjugo,are, avi, atum - podobit propono, is, ere – vyhlašovat, předsevzít Pannonia, ae, f. – Uhry precedens suum – vytáhl napřed Hrudim – Chrudim urbs, urbis, f. – hrad egritudo, inis, f. – nemoc, choroba egritudine pulsari – být stižen chorobou ingravesco, scere – zhoršovat se quibus astantibus – kteří stáli kolem for, fari, fatus sum – promluvit, pravit volo, as, are – létat, vznášet se assigno, as, are – přikázat rem publicam gubernare – vládnout zemi natus = filius qua de re - proto obtestor – zapřisahán sacramentum, i,n.- přísaha quatinus – aby major natu - nejstarší summum ius – nejvyšší moc solium,ii, n. - trůn principatus,us, m. – knížectví ortus, us, m. - původ herilis, e – panovnický tribus, us, f. - rod artus, us, m. – úd flatus, us, m. – dech, duch omne regnum divisum desolabitur - IIII. id. Ianuarii – 10. ledna - všechna rozdělená království jsou zpustošena nepos, nepotis, m. – potomek mors, mortis., f. – smrt