˙ Nunc raro tres pedes assequuntur; sed dicunt se deminutos esse et antiquis diebus altiores esse. ˙ Reapse pauci caucolae umquam viderunt Mare aut in eo navigaverunt etiamque pauciores umquam ut de eo nuntiarent redierunt. Haec Hercynia silva oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit; neque quisquam est huius Germaniae, qui se adisse ad initium eius silvae dicit, cum dierum iter; multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non videntur; ex quibus quae maxime differunt ab ceteris, haec sunt: Sunt, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt. Sequens est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eis est et magna velicitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. Hos foveis captos interficiunt. Amplitudo cornuum et figura et species illorum multum a nostrorum boum differt. CAPIO, CAPERE ind. préz. akt. capio, capis, capit, capimus, capitis, capiunt ind. préz. pas. capior, caperis, capitur, capimur, capimini, capiuntur konj. préz. akt. capiam, capias, capiat, capiamus, capiatis, capiant konj. préz. pas. capiar, capiaris, capiatur, capiamur, capiamini, capiantur ind. impf. akt. capiebam, capiebas, capiebat, capiebamus, capiebatis, capiebant ind. impf. pas. capiebar, capiebaris, capiebatur, capiebamur,capiebamini,capiebantur ind. fut. I. akt. capiam, capies, capiet, capiemus, capietis, capient ind. fut. I. pas. capiar, capieris, capietur, capiemur, capiemini, capientur ptc. préz. capiens, capientis gerundi|um/-vum capiendum capere, cupere, facere, fodere, fugere, iacere, parere, quatere, rapere, sapere, -licere (jen odvozeniny, tak i následující), -spicere, gradi, mori, pati.