Eiusmodi tempus erat, ut homines impune occiderentur. Dives est, cui tanta possessio est, ut nihil optet amplius. Utinam is essem, quem tu me putas esse. Mandamus, ut magistri nostrae universitatis Pragensis intersint consilio universitatis. Iudices constituuntur, ne cui quis impune noceat. Wenceslaus a civibus custodiebatur, ne ad marchionis potestatem perveniret. Obstat ira animo, ne possit cernere verum. Eloquentiae vis efficit, ut ea, quae scimus, alios docere possimus. Relinquebatur, ut de moribus maiorum loqueremur. O, si mihi daretur audientia, ut responderem argumentis eorum, quibus impugnant articulos meos.