Iohannes 13, 1-16 1 Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et in cena, cum diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis, 3 sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus: "Domine, tu mihi lavas pedes?" 7 Respondit Iesus et dicit ei: "Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea." 8 Dicit ei Petrus: "Non lavabis mihi pedes in aeternum!" Respondit Iesus ei: "Si non lavero te, non habes partem mecum." 9 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput!" 10 Dicit ei Iesus: "Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis, sed non omnes." 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: "Non estis mundi omnes." 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: "Scitis, quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me 'Magister` et 'Domine`, et bene dicitis: sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum." I Corinthiorum 11, 23-26 23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem;" similter et calicem, postquam cenatum est, dicens: "Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem." 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.