Založení sázavského kláštera podle mnicha sázavského Hoc in loco congruum videtur non debere pretermitti, qualiter cenobium Zazavense divine dispositionis gratia exordium sumpserit, sub quibus principibus et qualiter ex tenui origine auctore Deo in tantam, ut hodie cernitur, amplitudinem excreverit, ut et in hoc, sicut in ceteris pietatis sue operibus, divine bonitatis magnificentia ab omnibus fidelibus laudetur. Tempore siquidem prefati ducis Odalrici, in divino cultu viri magnifici, fuit heremita Procopius nomine, natione Boemicus de villa Chotun, Sclavonicis litteris a sanctissimo Quirillo episcopo quondam inventis et statutis canonice admodum imbutus; in seculo presbyter eximius, honesta vite et casta mysteria celebrans, postmodum infula monastice parmatus professionis, solus cum solo Deo in fidei pignore inconvulsus deguit. Hic quippe pro amore Iesu Christi toto spiritus sui ardore fervens vanitatem nequam huius mundi contempsit et domum uxoremque, agros, cognatos atque amicos, immo semetipsum sibi abnegans versuciali seculo et pompis suis miserabilibus valedixit, a cuius tumultuoso turbine fugiens secreta solitudinis petiit, atque supercilio cuiusdam deserte spelunce, quam mille demonia, ut fertur, inhabitabant, celestibus armis loricatus consedit ibique, quibus se posset tueri obstaculis virtutum constructis contra canes viciorum et impetum spiritalium nequitiarum ac suggestionum sagittas, ad petram, que Christus est, orationibus, vigiliis, ieiuniis allidens viriliter pugnare cepit. Dum igitur in dilecta sibi solitudine a naufragio secularis tumultus liber ac ab omnibus occultus per multum tempus Deo indefessus agonizaret, pia divinitatis dispositio civitatem in monte positam latere et lucernam sub modio abscondi minime voluit, sed ad laudem et gloriam nominis sui in propatulo exemplo multorum fidelium lucere. Celesti namque gratia dictante, dum idem dux consueto more illum locum, quem ad venandum speciatim elegerat, quodam tempore venandi gratia adisset, interim dum venationi daret operam, unum ex multitudine cervum ad secretiora nemoris profugientem insecutus usque in verticem predicte spelunce reperit exili tugurio Procopium virum monachili sub habitu heremiticam excolere vitam. Primo igitur rei novitatem principalis celsitudinis modificato tenore, mentis alacritate, dulci verborum affabilitate singula ex ordine per-cunctatur, quis et quibus ab oris venerit, vel qua de causa vir talis tamque rarus eas solitudines incolere voluerit. Cuius ad interrogata Procopius breviter ac humiliter respondens omnem, sicut res erat, veritatem seriatim exposuit et ad ultimum subiun-xit se pro amore Dei et spe superne retributionis mundo funditus renunciasse et in eodem deserto, si Deo placeret, fine tenus velle persistere. Princeps igitur prudens in Domino ammirans viri tam arduum propositum et adtendens vultum sancte religio-nis gratia preditum utrasque manus celis tetendit, Deum lacrimis perfusus benedixit, deinde orationibus eius sese attentius commendat et in spiritalem patrem sibi adoptat et larga manu subsidium exhibens ad militum stationem regreditur gaudens. Exinde igitur celesti dictante gratia crescebat adeo longe lateque per cuncta compita fama virtutum illius multiplici sermone discurrens, ut ad eius opinionem catervatim provincie eiusdem homines xenia offerrent ipsiusque orationibus sese devote manciparent. Qui caritatis flagrantia plenus, hospitalitate pie preditus, prudentia sancta decenter ornatus, castimonia purus, humilitatis misericordia providus, temperantia clarus, habundantia zeli fidei plenus, qui sermone predicationis sancte pectora audientium, ut ymber temporaneus oportuno tempore infusus irrigabat ac doctrine sue vomere mentes utillime reformabat. Pauperes denique tanta pietatis largicione sibi divinitus ingenita suscipiebat tamque prona et leta famulatus sollicitudine ministrabat, ac si manifestissime Christus adesset, ut omnis territorii eius industria mendici atque pifaudi pascerentur. Properabat equidem ad eum multitudo fidelium habentes in desiderio animi sui seculi lucris renunciare, secum fine tenus commanere, quos benigne amplectens fovebat, sicut gallina pullos suos sub alis. Brevi itaque temporis dilapso intersticio felix pater Procopius coadunatis quibus potuit sumptibus iecit fundamentum in nomine Domini et basilicam in honore sanctissime Dei genitricis Marie et sancti Iohannis baptiste construxit et aggregavit quosdam fratres vita et moribus religiosos, quibus spiritaliter concordantibus unanimi caritate monastica fieri moderamina et mysteria divina iuxta exemplar almifici patris Benedicti constituit, ipse vero minimus in minimis effectus. Cuius quantum prudens et efficax diligentia mentis industriaque ac sollicitudo et quam pia caritatis affluentia erga fratres extiterit, nullius facundia digne sufficit enarrare. Dux igitur predictus et primatus curialis patrem vocitare usui suo commendaverunt, quem etiam paterna veneratione diligere decenter affectabant. Unde idem dux magnanimiter cum satraparum suorum ingeniositate perspicaci prudentique consilio discretionis inito eum ad abbatie investituram debere promoveri decrevit, quedam cenobiali usui necessaria decenter coaptans, quedam pollicens, que tandem decenter complevit. Ille vero sese ceteris preferre pertimescens summo mansuetudinis humilitatisque emolumento omnino recusabat semet asserens imperitum hominem et indignum operam obedientie minime subiectis impendere valere, Deum, qui omnium occultorum solus cognitor est, intime sue inspectionis testem preponens. Interim pie memorie duce Odalrico ex hac luce subtracto Bracizlaus, filius eius, regni principatum obtinuit, vir per omnia divine religionis cultum diligens, opus, quod pater suus imperfectum reliquerat, omni sagacitatis diligentia ad perfectum consummare decrevit. Audiens namque beati viri sanctam opinionem immenso tripudio, ultra quam credi posset, cum optimatibus suis gavisus est, cuius sese gratulabundus commendans orationibus seorsum assumpsit et de suscipienda abbatie infula commonuit; deinde iterata vice in presentia omnis curialis dignitatis verbis persuasoriis aggreditur et, licet velit nolit, pastoralis cure moderamina suscipere deberet. Sed vir Dei in sibi solita perdurans pertinacia omnino sese asserens indignum nulla tenus ad consensum ducis flecti potuit. Sed divine ordinationi quis est, qui contradicat? Victus namque omni instantia precum omnique dilectionis ammonitione atque affabilitate optimatum violenter abbas ordinatur. Facta ergo celebri promotione dux Bracizlaus primo quidem donationem, quam pater suus eidem patri adhuc ante susceptionem abbatie fecerat, flumen videlicet subterfluens a Milobuz usque ad speluncam, que vulgo Zacolnica dicitur, cum pratis et silva circumiacente, principali corroboravit auctoritate. Deinde etiam hanc eandem donationem supervenientibus heredibus et eam suo iuri usurpative vendicare molientibus, nolens paterna cassare statuta semet opposuit, litem diremit et eidem patri Procopio omnem utilitatem in aqua et silva a predictis terminis redonavit, agros et prata ex utraque parte adiacentia sub testimonio et confirmatione filii sui Wratizlai et principum suorum sexcentorum denariorum precio redemit et abbati Procopio scriptis et legitimis testibus reconsignavit. Ad extremum quoque ex propria largitione terram, que circa est, usque ad silvam Strnounic nec non villam Zcramnik et unum stagnum et structuram lignorum ad piscandum centum denariis comparatam eidem abbati et suis successoribus pro remedio anime sue in perpetuum possidenda contradidit. Tam igitur felici processu iam factus abbas non se super se extulit, sed firmiori virtutum soliditate fundatus, humilitatis quoque ac caritatis constanti excellentia stabilitus tam hylaris et affectione benivolentie continens extitit, ut a subiectis sibi plus amori haberetur quam timori, quibus tam publice quam singillatim salutaria ministrare monita multaque exemplis priscorum dogmata pigmentata non desistebat. In tempore siquidem suo omnium rerum opulentia non defuit, qui tamen exercitio laboris manuum suarum sustentabatur et pauperum inopiam refocillabat, atque in tristicia positorum curam supportans cunctorum, eos uti prudens medicus infirmos antidoto paterno et solatio recreabat. Qui dum tam beatam vitam et illustrem duxit, virtutum signis in templo Dei ceu sol usque ad consummationem vite refulsit, quin immo sancti pneumatis instinctu prophetie mysterio claruit presagus futurorum. Ante biduum siquidem sue terminationem resolutionis revelante divinitatis gratia prescivit, qui accersito bone qualitatis nepote Vito et filio suo pie indolis Emmerammo seriatim exposuit eis futura, sicuti et postea rei comprobavit successus, singultuose tali verbi nobilitate inquiens: "Karissimi mei filioli, quos utpote gallina pullos educavi, perpendite, quia tempus mee resolutionis adest; tercia certissime die Domino annuente de huius carnis tabernaculo migrabo vos commendans Deo, sed vestre circumspectioni innotesco, quod post discessum meum fluctivagarum detractionum varietate impetuosa quassabimini ac pestifero persecutionum tribulabimini naufragio atque extorres efficiemini sex annis in terra aliena et iste locus potestativa manu ducis tradetur possibilitati alienigenarum. Vos autem, dilectissimi filioli, idcirco nolite a fide naufragare; fratres vestros confirmate, Deum expedibiliter laudate, in prosperis benedicite, in adversis supplicate, in letis gratias agite, in tristibus querite eventibus, cuius pietatis magnificentia tandem consolabimini. Nam revolutis sex annis exilii vestri misertus tranquillitatis reparabit vobis statum ac detractoribus vestris talionem merito reddet vosque ad portum consolationis reducet. Defuncto namque presente principe pio Bracizlao succedet Zpitigneus, qui vos persequetur; quo mortuo Wratizlaus regimen principatus Boemie suscipiet, vir timoratus, benivolus. Hic reducet vos de exilio, et dabit vobis Iesus Christus dominus noster in loco isto pacem et securitatem omnibus diebus vite vestre. Amen." Iam vero decedente die sequente, dum finita canonice vespertinali sinaxi et completorio resideret in lectulo, infirmitate vehementi correptus est, qui in articulo mortis positus, quamquam ultimum anhelitum traheret, tamen antiquum hostem orationis mucrone viriliter brachio extenso iaculari non cessabat. Adesse extimplo fratres iubet, quos in meroris afflictionem fletumque inconsolabilem conversos paterne informatione consolationis corroborat, commonensque eos de corpore suo de mundi huius naufragio migravit ad Dominum, de servitio ad regnum, de labore ad requiem, de morte ad vitam sempiternam prestante domino nostro Iesu Christo, qui in trinitate perfecta vivit et gloriatur Deus unus per infinita secula seculorum amen. Consummavit autem beatus abba Procopius cursum vite sue feliciter in Domino anno ab incarnatione Domini MLIII. et eiusdem anni VIII. kal. Aprilis presente Seuero, Pragensi episcopo, in ecclesia sancte Dei genitricis Marie, quam ipse construxit, honorifice est sepulture commendatus. Post discessum igitur beatissimi patris Procopii consors societas propria voluntate de congregatione Vitum nepotem eius elegit, qui electus sine dolo, sine venalitate ordinatus est, vir in humanis et divinis rebus idoneus, seculi huius inimicus, inclite morigeratus, sapientia pervigil, reverendus in vultu, affabilis alloquio, lenitate placabilis. Quo in abbatia expedibiliter degente Bracizlaus dux ultimum mundo valedixit, cuius loco Zpitigneus monarchie gubernacula suscepit. Quo tempore sancti patris Procopii vaticinii ordo completur. Instigante namque zelo diaboli multi emuli ficticia venenosa detractionum conspirantes laqueos cavillationum in curia ducis contra Vitum abbatem et fratres eius astruere ceperunt atque aures principis favorabiliter compositis mendaciis obfuscantes eos multiphariis vituperiis publicabant, scilicet dicentes per Sclavonicas litteras heresis secta ypochrisisque esse aperte irretitos ac omnino perversos; quam ob rem eiectis eis in loco eorum Latine auctoritatis abbatem et fratres constituere omnino esse honestum constanter affirmabant. O invidia, inextricabilis malicie zelus, o invidia detestanda, omnimoda malicia conglobata, ignis inextinguibilis. Sed revera sicut tinea vestimentum consumitur, sic is, qui illam zelatur; cui autem invidet, clariorem reddet. Vitus itaque abbas assumptis fratribus suis, quos unitas caritatis concordaverat, peregre profectus est in terram Hunorum. Nunc opere precium duximus unum ex multis beati viri miraculis compendio stili ac veridica relatione fidelium memorie caritative tradere, quod Domini nostri magnificentia per merita eius post mortem declarare dignata est. Memoratus namque dux Vito abbate cum nepote suo Emmerammo et fratribus, quos unitas caritatis concordaverat, in terram Hunorum peregre proficiscentibus, propria fautorum suorum consiliaria diffinitione utens in loco illo abbatem genere Teutonicum constituit, hominem turbida indignatione plenum. Ubi dum nocte prima adventus sui ex more ad matutinalem sinaxim pergens foribus ecclesie appropinquaret, apparuit vir sanctus Procopius infra ianuam oratorii appodians et dicens ei: "Unde tibi potestas hic degendi? Quid queris?" At ille: "Potestativa, inquit, ducis maiestas et eius primatum inconvulsa sublimitas mee possibilitatis regimini hoc cenobium usque ad finem vite mee tradidit." Cui sanctus pater: "Citissime," inquit, "sine confusionis verecundia discede, quod si non feceris, ultio divinitus veniet super te". Et hec dicens evanuit. At ille estimans esse delusionem Sathane omnino nichili pendebat. Qui dum sequenti et tercia nocte minacem parvi penderet, quarta nocte apparuit ei ad matutinum obsequium eunti sanctus vir dicens: "Cur meis monitis amicabilibus obtemperare recusasti? Filiis meis spiritalibus a Domino impetravi hunc locum, non tibi, qui supplantatim intrasti. Et si a domino tuo tibi duce hec actenus potestas fuit inhibita, a me sit amodo prohibita". Et hec dicens impetuose fortissimis ictibus cambutta, quam manu gestabat, illum ferire cepit, qui mox quasi Bellone percussus oestro sine dilatione locum mutavit et volatili cursu ad ducem terre pervenit ac omnem rei eventum illi patefecit. At ille attonitus vehementi ammiratione vacillare cepit et ambiguitatis laqueo irretitus usque ad finem vite sue permansit. Defuncto igitur Zpitigneo duce divinitas fideli suo servo Wratizlao memorali titulo ducatus gubernaculum tradidit, qui cum divinum ecclesie diligeret unice cultum, etiam illum toto cordis affectu locum dilexit. Qui missis legatis Hunorum ad regem de exilio Vitum abbatem et fratres eius cum honore reduxit et in loco suo decenter restituit. Quibus per merita et orationes beati patroni Procopii omnipotentis Dei propicia consolatio affuit, que ipsum locum omnium rerum profectibus abundantem redundantemque in pristinum, immo in ampliorem honorem enceniavit. Felix igitur abba Vitus, vir ingentis industrie consiliique, consensu fratrum appropinquante vite sue termino arcisterii sui commisit ius regiminis abbatialis Emmerammo consanguineo suo, viro sanctitate conspicuo, in placito ducis satrapumque eius. Ipse denique postea brevi transacto dierum spacio diem clausit extremum cum Domino victurus in eternum. Cuius corpus iuxta fores in sinistra parte, in ingressu ecclesie sancte Dei genitricis Marie humatum est. Post discessum igitur eius Emmerammus abba benignus, homo simplicitatis columbine, sancte vite meritis et virtutum gemmis effulsit; qui nequaquam serpentine prudentie animum admittens fidei catholice inconcussam, dum vixit, constantiam tenuit ac multorum dubia corda in fide Christi stabiliter solidavit, vir per omnia perspicue felicitatis in omnes et liberalitatis. Hic denique non aliter nisi malum nominabat pecuniam, quam ex toto nichili pendens nec manu tangere volebat, immo gressibus calcandam adiudicabat sanctorum apostolorum vestigia secutus, qui precia eorum, que vendebantur, sacris tangere dextris vitabant, sed pedibus gazam ut lutum calcandam fore nobis exempla reliquerunt. Igitur beatus abba cum iam monachi-lis militie ordine apud homines pater egregie perfectionis, sancte conversationis predicaretur et affectione iusti amoris per-optime polleret, quia secundum veritatem nec civitas in monte posita nec lucerna sub modio latere potest, misit divinitatis dispensatio infirmitatum castigationes in omnia membra eius, ne laudantium extollentiam ei ingereret adulatio, ne mens eius elationes per humanas laudationes incurreret, donec post periculum navigationis hoc mari magno et spacioso securus ad feli-citatis portum perveniret. Is ergo longo tempore, sicut Dominus noster voluit, multis calamitatum passionibus usquequaque afflictus rebus humanis exemptus est, multis suis successoribus, quia discessit, flendus, sed quia ad regna celestia pervenit, omni gaudio prosequendus. Hunc equidem fratrum unammitas dextra parte ingressus ianue supradicte ecclesie sepelivit. Hoc itaque tempore rex Wratizlaus, pie memorie commendandus, qui iam dicti claustri ecclesiam libenter ditabat, Boemiensis monarchie arcem regebat. Huius pia voluntate cum fratrum electione in loco patris Emmerammi Bozetechus abbatie nactus est dignitatem, homo nimium circa omnes communis, liberalis in cunctos. Hic pingere venustissime meminit, fingere vel sculpere ligno lapideque ac osse tornare peroptime novit, vir ingentis facundie et prompte memorie, sed glorie popularis avidus, presumptuosus, iracundus, aliquantulum viciis deditus. Ipse siquidem locum illum laudabiliter omni ornatu, sicuti hodierna die apparet, decoravit, ecclesiam longitudine, latitudine, altitudine venustissime ampliando fundavit, immo palliis, campanis, crucibus et omnibus monasticis rebus adornavit, cenobium totum omni ex parte edificiis et omni suppellectili renovavit. Huius siquidem studium ad omnia necessaria monastice utilitatis vigilabat, unde magnus discordiarum fomes diaboli invidia instigante et famulante inter fratres monasterii contra eum oritur et lamentabilis ira scaturire cepit, scilicet per miseros fratres Demetrium et Cananum et Golissonem presbiteros, homines tunc ineptos et iniuriosos, et alios complices et fautores eorum, qui bachantes bachabantur, opere et sermone turpi contra eum truces existentes. Rex autem supradictus, homo christianissimus, unice diligebat eum, cuius gratia idem abbas in tantum sublimatus erat, ut fere omnes Boemienses abbates dignitate precellere videretur. Quam ob rem idem abbas presumptuose agens episcopo suo officium preripuit quadam summa festivitate. Nam regis supra nominati capiti coronam imposuit, quod presul suus Cosmas facere debuit. Igitur iratus est episcopus Cosmas ei furore inextinguibili, qua re sibi calumpniis illatis eum degradare conabatur, sed optimatum regalium precibus continuis resistere non valens vix debitori suo Bozetecho abbati debitum iracundie, licet non ex toto corde, dimisit, eo tamen tenore, uti respondit ei idem ad ultimum episcopus: "Sed quia tu, abba, bene nosti sculpere et tornare, per sancte obedientie nostre preceptum ob diluendam culpam tuam, quam ex contumacia tua presumptuose perpetrasti, tibi precipimus, quatinus tue longitudinis et latitudinis magnum mensuram crucifixum factum cum cruce in dorso tuo usque Romam deferas et in ecclesia metropolitana sancti Petri apostoli ponas". Hec ipse abbas libenti animo cum cordis contritione perficere non tardavit et maiestati presulari satisfecit. Post aliquantum tempus quantum cenobii fratres, de quibus superius premisimus, contra eum zelotipie venenum velut mortiferi serpentes conspiravere, nullo more dicendum; nam unusquisque eorum accusationes querebat adversus eum, sed convenientia testimonia non inveniebantur. Nam idem fratres, membra Sathane, existimabant, si abbas iam nominatus quoquomodo expelleretur, sperabant aliquem ex eis, eorum errorum complicem, abbatie iura suscepturum. Rex autem Wratizlaus iam migraverat ad Dominum, cuius tunc successor Bracizlaus sublimitate ducatus Boemie pollebat. Huius aures cum supranotati fratres per se et per amicos multis ficticiis et innumeris vituperiis contra abbatem suum Bozetechum compositis obpulsando multiplicarent, idem dux nominatum abbatem de loco superius dicto extirpavit et fratres eiecit. Ibi impleta sunt verba veritatis: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Abbate itaque eiecto eius fratres, qui prodicionis auctores contra eum extiterant, ex tunc erraverunt usquequaque per incerta loca girovagi, donec ad ultimum aliqui corde compuncti vix in loco proprio recepti, eidem loco inepti vitam finierunt et libri lingue eorum deleti omnino et disperditi nequaquam ulterius in eodem loco recitabuntur.