Interpretační seminář 4. Summa recreatorum, II. traktát II.7. Septimum capitulum est de butiro. Butirum namque crudum asperitatem gutturis ac impetiginem pacientibus necnon rubori faciei cum cutis grossitudine atque pustulis, si fricantur cum eo, auxiliatur. Sed tamen fastidium facit et ad os stomachi superius ascendit, si comedatur. Butyrum vero coctum stomachum debilitat ac apostemata dura mollificat, quando ex eo fit emplastrum, morsibus quoque viperarum ac acutis venenis auxilium prebet. Qui autem eo in comestione usus fuerit, pacietur flecmatis egritudines. Est eciam nutribilius omnibus unctuosis et maioris virtutis.[1] II.9. Nonum capitulum est de natura piscium, dicit namque Ysaac, ubi supra, quod piscium natura universaliter est frigida et humida et flecmatis generativa. Conveniens est calidis et siccis complexionibus, maxime estivo tempore et in calida regione, sed inconveniens frigidis et humidis complexionibus, temporibus et regionibus.[2] Piscium autem alii sunt marini, alii aquarum dulcium. Marini, qui sunt nati in pelago, non in ripis, et habitant in petrosis et arenosis locis, hii sunt subtiliores et laudabiliores et ad digerendum faciliores aliis marinis et meliorem sanguinem generant, sed tarde a stomacho et ab intestinis exeunt propter sue viscositatis paucitatem. Pisces vero dulcium aquarum universaliter sunt grossiores et viscosiores et tardi ad digerendum, facilius tamen exeunt a stomacho quam marini et sunt nutribiliores. Illi autem pisces sunt meliores, qui inhabitant flumina impetuose currencia, quorum fundus est lapideus et longinqua sunt a sordibus civitatum. Pisces autem lacuales ceteris sunt peiores, gravioris odoris et durioris digestionis, maxime si sunt longe a mari et fluminibus.[3] Item dicit Rasis, quod omnes pisces ad digerendum sunt duri, longam faciunt moram in stomacho, sitim creant, sanguis autem ex recentibus piscibus creatus est flecmaticus et multarum viscositatum in corpore generativus, ex quibus proveniunt egritudines. Eligendi autem sunt pisces, quorum caro non est viscosa nec multum grossa nec gravem odorem habencia nec cito putrescunt nec in lacubus nec in paludibus locis neque in loco malum humorem et odorem habente neque in locis habentibus sordes sunt capti nec qui in aquis malas habentibus herbas sunt nutriti. Hii enim sunt aliis meliores. Salliti autem pisces nullo modo sunt comedendi nisi in die, in qua aliquis se medicare voluerit, id est vomere voluerit. Si tamen eos aliquis appetat, tunc parva ex eis sumatur quantitas et parentur cum rebus habentibus unctuositatem et facientibus sacietatem.[4] …. II.10.2. Secunda pars huius capituli est de fabis, de quibus dicit Ysaac, ubi supra, quod fabe vel sunt virides vel sicce. Virides sunt frigide et humide in primo gradu et parum nutriunt, humores generant, humores grossos et crudos, sunt inflative et ventositatem faciunt. Sicce vero sunt frigide et sicce in primo gradu, qui in superioribus partibus ventris ventositatem generant grossam et inflativam, ex qua fumus ascendit ad cerebrum nocens et sompnia multa et corrupta inducit et sunt dure digestionis. Faba autem magna non vetus est melior aliis, que si coquitur in aqua, plurimum aufert grossiciei et ventositatis, maxime si prima aqua reiecta fuerit et altera adiungatur. Si vero elixa fuerit et comesta cum menta, origano, cymino et similibus suam ventositatem minuunt. Qui autem cutem sui corporis mundificare voluerit, ex farina fabarum assuescat lavari.[5] Item dicit Rasis, quod fabe virides generant crudos humores et in stomacho et intestinis, flecma augmentant et ventositates exsiccant.[6] II.11.1.1. Undecimum capitulum est de oleribus et habet tot partes principales, quot sunt litere in alphabeto, quarum prima pars est de hiis, que incipiunt ab A, et habet quatuor particulas, inter quas prima est de alleis. Allea namque, que secundum Rasim sunt calida et sicca, sitim auferunt, libidinem efficiunt, ventositatem expellunt, corpus calefaciunt. Regionibus vero atque temporibus et corporibus calidis nocumentum prestant,[7] hec Galienus vocat tyriacam rusticorum.[8] Idem libro IIII^o: fabe aut lentes assate, si comeduntur, tollunt allei fetorem, similiter si ruta masticetur et de ea parum traiciatur, idem de zeduario et menta est dicendum.[9] II.11.14. Quarta decima pars est de hiis, que incipiunt ab O, et habet tantum unam particulam, que est de origano, quod est calidum in primo gradu, siccum in secundo et est duplex, quia quoddam est origanum agreste, quod laciora habet folia et forcius operatur, aliud est ortense, quod habet minora folia et suavius operatur. In tempore produccionis florum colligitur, in umbra spargitur et desiccatur. Folia cum floribus valent diversis medicinis namque calefacta sine liquore intestina purgant et in saccello super caput positum multum conferunt, vinum decoccionis eius gargarizatum confert gyngivis humorem peccantem consumendo. Idem vinum valet contra asma frigidum et est digestionis confortativum, eius herba in vino decocta et vulve cathaplasmata, duriciem solvit, matricem mundificat, menstrua provocat.[10] II.11.16. Sexta decima pars est de hiis, que incipiunt a Q, de quibus inter simplicia nichil invenio, ideo ad composita recurro, et habet tantum unam particulam, que est de quadrumeron, quod idcirco sic dictum est, quia ex quatuor rebus est confectum, sicut ex pipere, ex maratro, elempnio et cymino. Expertum est, quod valet asmaticis et ex catarro tussientibus, digestionem procurat et debiles renes confortat.[11] II.12. Duodecimum capitulum est de fructibus, de quibus dicit filius Galieni: Pater meus Galienus, quia non comedit fructus in tota vita sua, mansit sanus et incolumis, quo mortuo ego incepi fructus comedere et acciderunt michi egritudines multe et cronice. Sed postquam cessavi a fructibus recentibus, nulla infirmitas evenit michi nisi effimera. Amici autem mei, qui michi crediderunt et a fructibus recentibus abstinuerunt, in tota vita sua sani permanserunt. Hoc autem capitulum XVIII habet partes. II.12.1. Prima pars est de ficubus, que secundum Rasim renes ab arenis mundificant, et quando sunt recentes, ventrem leniunt et implent, humorem non malum creant. Sicci vero multum nutriunt et calefaciunt. Ipsarum vero multus usus pruritum et vermes generat. Item ficus, quando ante cibum sumuntur, ventrem leniunt.[12] Item dicit Ysaac libro secundo, quod ficus, si stomachum invenerint ab humoribus bene mundificatum, tunc bene digeruntur, bonum sanguinem creant, pectus, pulmonem, renes atque vesicam purificant.[13] II.12.8. Octava pars est de pomo cytrino, de quo dicit Avicenna, quod cortex eius in ore retentus bonum efficit odorem, eius acetositas valet impetigini, eius decoccio bonum reddit oris et est inpinguativa corporis.[14] ------------------------------- [1] Rhazes Alman. 3, 15. [2] SN 17, 23. . [3] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 5, de piscibus, f. 147r^b- 147v^a [4] Rhazes Alman. 3, 16. [5] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 1, de fabis, f. 108v^a; cf. SN 11, 68 et 69. [6] Rhazes Alman. 3, 2. [7] Rhazes Alman. 3, 18. [8] Galenus Meth. med. 12, 8; SN 10, 16. [9] Rhazes Alman. 5, 45. [10] [Pseudo-]Platearius Circa instans, de origano, cap. 4, f. 89v; SN 10, 108. [11] Antidotarium Nicolai, quadrumeron. [12] Rhazes Alman. 3, 20. [13] Isaac De diaet. univ. et part. 2, 2, de ficubus, f. 113r^a-b; SN 14, 31. [14] Avicenna Canon II., tract. 2, cap. 120; SN 14, 22.