VII 7, 5-8: Sed Acca Larentia corpus in uulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. (6) Ea testamento, ut in Antiatis história scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanům bonis suis heredem fecit. (7) Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. (8) Sed Sabinus Masurius in primo memoralium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. "Ea", inquit, "mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres aruales" appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacer-dotii insigne est spicea corona et albae infulae." X 15: De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; uerbaque ex cdicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem. (1) Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui de sacerdotibuspublicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. (2) Vnde haec ferme sunt, quae com-meminimus: (3) Equo Dialem flaminem uehi religio est; (4) 2 seor-sum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operitur, (28) et quod in rica surculum de arbore felici habet, (29) et quod scalas, 3 quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est (30) atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. (31) Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam." (32) Verba M.Varronis ex secundo rerum diuinarum super flamine Diali haec sunt: "Is solum album habet galerum, uel quod maximus, uel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat." 1: addidit HERTZ. 2: addidit HUSCHKE. 3: addidit SCALIGER. XV 27, 1-2: In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere "calata" comitia esse, quae pro conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. (2) Eorum autem alia esse "curiata", alia "centuriata"; "curiata" per lictorem curiatum "calari", id est "conuocari", "centuriata" per cornicinem. GLOSSARIA LATINA GLOSSARIUM ANSILEUBI p.247: Flamen Dia: sacerdos Iovis. Flamen: quod Graeci pritanis (pry-) dicunt. Flamines: pontifices idolorum (= Is. 10, 96). Flamines: Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in ca-pite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper ha-bens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Vnde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum inponebant pro sacerdotii eminentia (= Is. 7, 12. 18-19). Flamonium: pontificalis apud Gentiles honor quo uriu (qui?) iunctus fuerit apicem obtinet dignitatem et dicitur flaminahs. 135