Neurčitá zájmena Pro všechny Dicat aliquis. Tibi aliquem librum (aliquid de meis scriptis) mittam. Quis praetorem appellat? Magistratus aliqui? Nemo. Syracusanorum aliqui? Minime. Pacis aliqua spes est. Non in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici solet. Haec habent aliquid veri. Ego quoque sum aliquid. Ego nihil sum. Aliquid assecuti sumus. Quo quis est sapientior, eo aequiore animo moritur. Si cui quid ille promisit, id erit fixum. Num (cožpak) quid simile populus Romanus audivit. Iustitia nunquam nocet cuiquam, qui eam habet. Sine cuiusquam infamia. Solis lux clarior est quam ullius ignis. An (což) quisquam ignorat? Et quisquam dubitavit? Erat collis quidam. Rex quidam habebat tres filios. Quidam ex advocatis amicis omnia dicit. Mittitur ad eos Arpieius quidam. Gadibus Arganthonium quendam octoginta annos regnavisse dicunt. Quidam idcirco deum non esse putant, quia non apparet. singularis quaedam virtus; admirabilis quaedam celeritas; x tacitus quidam sermo; Homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa videt. Ponite ante oculos unum quemque regum. Quod quisque censet, dicit. Quod cuique obtigit, id quisque teneat. Suum quisque noscat ingenium. Non singulis annis hoc accidit sed tertio quoque anno. Pro pokročilé Nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse non poterimus. Nego ante mortem quemquam beatum esse praedicandum. Quod quisque sentiat, defendat. Quidquid ortum est, aliquando intereat necesse est. Quodvis malum perpeti malo quam mendacium dicere. Noli quicquam sequi, quod assequi non queas.