C. Iulius Caesar - Commentarii belli Gallici, liber 4 21. ^1Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus Gaium Volusenum cum longa nave praemittit. ^2Huic mandat, uti exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. ^3Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. ^4Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem, iubet convenire. ^5Interim consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos a compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio p. R. obtemperare. ^6Quibus auditis liberaliter pollicitus hortatus que, ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, ^7quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidelem esse arbitrabatur, cuius que auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. ^8Huic imperat, quas possit, adeat civitates hortetur que, ut p. R. fidem sequantur, se que celeriter eo venturum nuntiet. ^9Volusenus perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quae que ibi perspexisset, renuntiat. 22. ^1Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum p. R. fecissent, se que ea, quae imperasset, facturos pollicerentur. ^2Hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. ^3Quibus adductis eos in fidem recipit. navibus circiter octoginta onerariis coactis, contractis que, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quicquid praeterea navium longarum habebat, id quaestori, legatis praefectis que distribuit. ^4Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum octo vento tenebantur, quominus in eundem portum venire possent; has equitibus tribuit. ^5Reliquum exercitum Quinto Titurio Sabino et Lucio Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum, a quibus ad eum legati non venerant, ducendum dedit; ^6Publium Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere iussit. 23. ^1His constitutis rebus nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia naves solvit equites que in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. ^2A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. ^3Cuius loci haec erat natura atque ita montium angustiis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. ^4Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum l locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris expectavit. ^5Interim legatis tribunis que militum convocatis, et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet, ostendit monuit que, uti rei militaris ratio maxime que ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. ^6His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit. 24. ^1At barbari consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. ^2Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, ^3cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis audacter tela conicerent et equos insuefactos incitarent. ^4 quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, utebantur. 25. ^1Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac summoveri iussit. ^2Quae res magno usui nostris fuit. nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem retulerunt. ^3 at nostris militibus cunctantibus maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, 'desilite' inquit 'commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero'. ^4Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. ^5Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. ^6Hos item ex proximis [primis] navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt. 26. ^1Pugnatum est ab utrisque acriter. nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur. ^2Hostes vero notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, ^3plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coniciebant. ^4Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. ^5Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. 27. ^1Hostes proelio superati simulatque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides daturos, quae que imperasset, sese facturos polliciti sunt. ^2Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. ^3Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant. ^4Tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. ^5Caesar questus, quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsides que imperavit. ^6Quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis post diebus sese daturos dixerunt. ^7Interea suos in agros remigrare iusserunt, principes que undique convenire et se civitates que suas Caesari commendare coeperunt. 28. ^1His rebus pace confirmata post diem quartum, quam est in Britanniam ventum, naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. ^2Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem, unde erant profectae, referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno [sui] cum periculo deicerentur. ^3Quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petiverunt. 29. ^1Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostris que id erat incognitum. ^2Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quas que in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. ^3Compluribus navibus fractis reliquae cum essent funibus, ancoris reliquis que armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. ^4Neque enium naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat. 30. ^1Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad ea, quae iusserat Caesar, facienda convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, ^2optimum facta esse duxerunt rebellione facta frumento commeatu que nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. ^3Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt. 31. ^1At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. ^2Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et, quae ad eas res erant usui, ex continenti comparari iubebat. ^3Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit. 32. ^1Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant, Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem, quam consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset. ^2Caesar id, quod erat, suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, se cum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. ^3Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conici animadvertit. ^4Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento una pars erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant. ^5Tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant. 33. ^1Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. ^2Aurigae interim paulum ex proelio excedunt atque ita currus conlocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. ^3Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint. 34. ^1Quibus rebus perturbatis nostris novitate pugnae tempore o

ortunissimo Caesar auxilium tulit. namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. ^2Quo facto ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. ^3Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. ^4Secutae sunt continuos dies complures tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. ^5Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatem que nostrorum militum suis praedicaverunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. ^6His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatus que coacta ad castra venerunt. 35. ^1Caesar etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter xxx, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, se cum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. ^2Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. ^3Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe late que aedificiis incensis se in castra receperunt. 36. ^1Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. his Caesar numerum obsidum, ^2quem ante imperaverat, duplicavit eos que in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. ^3Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit. quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt. ^4Sed ex iis onerariae duae eosdem portus, quos reliquae, capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.