Latina pro nelatináře – hodina XI. Četba Biblia Sacra iuxta vulgatam versionem III Reg. 3, 16-28 16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo 17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo 18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus 19 mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum 20 et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo 21 cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram 22 responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege 23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit 24 dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege 25 dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri 26 dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur 27 respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius 28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium