De Caesare imperatore et scriptore Ex Eutropii Breviarii ab urbe condita libro VI: Anno urbis conditae sescentesimo nonagesimo quinto C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum M. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primus vicit Helvetios, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est. ... Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat ..., Germanosque trans Rhenum aggressus immanibus proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt. Ex T. Livii Ab urbe condita librorum CIII-CVI breviario: Caesar in provinciam Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbonensem iter facere volebat. C. Caesar, cum adversus Germanos, qui Ariovisto duce in Galliam transcenderant, exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur, ... victos proelio Germanos Gallia expulit. C. Caesar Venetos, gentem Oceano iunctam, navali proelio vicit. Victis Germanis in Gallia, Caesar Rhenum transcendit et proximam partem Germaniae domuit. Ac deinde Oceano in Britanniam, primo parum prospere tempestatibus adversis, traiecit, iterum felicius, magnaque multitudine hostium caesa aliquam partem insulae in potestatem redegit. Gallorum aliquot populi, Ambiorige duce, Eburnorum rege, defecerunt. A quibus Cotta et Titurius, legati Caesaris, circumventi insidiis cum exercitu cui praeerant caesi sunt. Et cum aliarum quoque legionum castra oppugnata magno labore defensa essent, inter quae eius cui in Treveris praeerat Q. Cicero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt. Ex. M. Tullii Ciceronis libro cui titulus est Brutus sive De claris oratoribus: (M.Tullius Cicero anno 46 a.C. cum M. Iunio Bruto disputat de Caesaris orationibus et commentariis de bello Gallico): Tum Brutus: “Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Complures autem legi, atque etiam commentarios, quos idem scripsit rerum suarum.” Cicero: “Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata unde sumerent qui vellent scribere historiam, ... sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius.”