De fastis Antiquissimis temporibus apud Romanos annus fuit decem mensium. Primo mensi nomen fuit Martius, quinto Quinctilis sive Quintilis, sexto Sextilis, septimo September, octavo October, nono November, decimo December. Numa Pompilius, rex Romanorum, numerum mensium duobus auxit (Ianuario et Februario). Anno a. C. n. quadragesimo sexto C. Iulius Caesar fastos correxit, id est annum ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta dierum quinque esset. Postea Romani Quintilem mensem Iulium, Sextilem Augustum nominaverunt. Iulio mensi nomen est a Iulio Caesare, Augusto ab Augusto imperatore. Primo mensis diei nomen fuit Kalendae, quinto Nonae, tertio decimo Idus; mensibus autem Martio, Maio, Iulio, Octobri septimo diei nomen fuit Nonae, Idus quinto decimo. Suetoni Tranquilii De vita caesarum – Vita Divi Iulii [40] Conversus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem vitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque vindemiarum autumno conpeterent; annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis Ianuariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios; fuitque is annus, quo haec constituebantur, quindecim mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat. P. Ovidi Nasonis Fasti Liber primus Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam. Liber tertius 26. března – Jarní rovnodennost Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos, tempora nocturnis aequa diurna feres. 31. března – Slavnost Lúny Luna regit menses: huius quoque tempora mensis finit Aventino Luna colenda iugo. PS: Všichni se prosím podívejte na ukázku se Suetonia. První neoriginální latinský text je dle mého názoru velmi snadný na překlad a někteří z vás se s ním již setkali v minulém semestru, takže kdo bude mít čas a energii, nechť si přečte i tento. Ovidiovy verše rozebereme společně.