Bohuslav Hasištejnský z Lobkovic Carmina selecta In fratrem religiosum Carmina Nasonis laudas cultumque Tibullum Lucanusque tibi Vergiliusque placet. Mallem Davidis cantus psalmique placerent et Solomoniacae Musa pudica lyrae. Non bene nempe tuo concordat Naso cucullo detonsumque odit pulchra Corinna caput. In aetatem praesentem Argentum, en, pueri passim iuvenesque requirunt, argentum populi cuncta per ora volat. Matribus argentum sermo est tenerisque puellis, argentum pistor, cerdo, bubulcus amant. Tonstrinae argentum memorant memorantque tabernae, argentum mensae, balnea, templa sonant. Scilicet haec vere est aetas argentea, nempe omnes argenti summa cupido placet. Epistula Cristianno Pedik De urbe Praga et gentis Bohemicae moribus (excerpta) Plebs autem ipsa ventri universa servit neque quicquam in rebus humanis cibo et potu expetibilibus iudicat; frugi et in victu parcum esse in probris habent; nullum precium magnum videtur, si quid venale est, quod gulam delectat. Ebrietatis exiguus pudor; palam et in plateis compotant, et quotiens unus in manus poculum sumit, totiens et alii. Quam consutedinem Rudericus Burgensis episcopus et concilii Basiliensis legatus facete irrisit, mirari se dicens naturam nostrorum hominum, quod uno sitiente omnes sitirent. Inter potandum tempus sermonibus terunt et fabulae, quae in Italia in tonstrinis, hic in cauponis narrantur. Unusquisque, quod sibi verisimile videtur, refert, et ut talium hominum mos est, quae ipsi finxerunt, ab aliis se audivisse commemorant. Erga hospites benigni sunt, solis tamen his, qui Germanica lingua utuntur, infensi, quod eos maxime religioni suae adversari putant. Feminae eorum facie decora, vultu modesto, corporibus plerumque obesis (...), alloquio blando, illicibus oculis; amplexus etiam praesentibus maritis honesti sunt; oscula impudicitiae signa existimantur (...). Ingenium huic populo a natura satis acutum est, sed luxu et desidia plerumque corruptum; neque enim ex tot milibus artificum, quos mechanicos appellamus, aliquem invenies, qui singulari artis suae peritia ceteris antecellat. (...) Vestitus, quo prisci Pragenses utebantur, penitus in desuetudinem abiit, hoc autem tempore inter Germanos Pannoniosque medius est, nam in utrisque harum gentium aliquid imitantur. (...) Quamquam enim maiores eorum frigoris, caloris, sitis et inediae patientissimi fuerunt et corporibus ad labores sustinendos firmissimis, hos tamen epulae quotidianae, scorta et otium ita enervant, ut eis iam non solum arma, sed etiam vestimenta oneri sint.