Gesta Romanorum Cap. 69. De arbore et uxoribus suspensis. Refert Valerius, quod Peratinus flens dixit filio suo et omnibus vicinis suis: „Heu, heu michi! Habeo in orto meo arborem infelicem, qua uxor mea prima se suspendit, postmodum secunda, modo tercia. Et ideo dolor est michi intolerabilis.“ Ait unus, cui nomen Arrius: „Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da michi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos dividere, ut quilibet arborem habeat ad uxorem suam suspendendam!“ Et sic factum est. Cap. 10. De filia in venenosis nutrita. Alexander regnavit, qui erat tam fortis tempore suo et potens, quod nullus eum devincere potuit. Et quantum ad sapientiam magistrum Aristotelem habebat secum, qui eum in omni sapientia instruebat. Haec audiens regina aquilonis filiam suam a tempore nativitatis veneno nutrivit, et cum ad aetatem legitimam pervenisset, erat tam pulchra et in omnibus amorosa, ita quod multi per aspectum eius infatuati fuerunt. Tandem regina eam ad Alexandrum misit, ut esset eius concubina. Visa puella, statim captus est in eius amore et dormire cum ea volebat. Haec percipiens magister Aristoteles dixit ei: „Nolite talia attemptare, quia, si feceritis, incontinenti moriemini, eo quod ipsa sit toto tempore vitae suae veneno nutrita! Et ut verum fuerit, quod dico, statim hoc probabo. Hic est quidam malefactor, qui per legem mori debet; cum ea dormiat, et tunc videbitis, si verum dixerim.“ Et sic factum est. Malefactor osculatus est eam, coram omnibus cecidit et mortuus est. Alexander haec percipiens magistrum suum miro modo laudabat, qui eum a morte liberavit. Puellam matri remisit.