CAESARIUS Z HEISTERBACHU, DIALOGUS MIRACULORUM Liber III. De confessione Capitulum XXXVII. De duobus mercatoribus in Colonia, quibus in cofessione consultum est, ne iurarent et mentirentur, et facti sunt ditiores Duo cives Colonienses inter cetera sua peccata confessi sunt duo peccatorum genera, quae quidem in se valde sunt magna, licet propter usum, mercatoribus maxime, parva videantur, et quasi nulla, mendacium scilicet atque periurium. „Domine, inquiunt, pene nihil possumus emere, nihil vendere, nisi oporteat nos mentiri, iurare et saepe periurare.“ Quibus cum diceret plebanus: „Peccata ista valde sunt gravia et a Salvatore prohibita, ipso dicente: ‘Sit sermo vester: est, est; non, non’.“ responderunt: „Non possumus hoc praeceptum in negotiationibus nostris custodire.“ Ait sacerdos: „Utimini consilio meo et bene cedet vobis. Nolite mentiri, nolite iurare, sicut mercatum vestrum dare vultis, sic eum laudate.“ Et promiserunt ei, quia tentare vellent uno anno. Hoc enim petivit. Impediente eos Satana, qui semper saluti humane adversatur, pene nihil anno illo vendere potuerunt. Reversique anno evoluto ad suum plebanum dixerunt: “Obedientia huius anni multum fuit nobis damnosa, homines a nobis defluunt nec aliquid sine iuramento vendere possumus.“ Tunc sacerdos: „Nolite timere, quia tentatio est. Fixum tenete in corde vestro, quod nulla adversitas, nulla vos paupertas a tali proposito avertat et Dominus vobis benedicet.“ Promiseruntque ei Domino inspirante, quia custodire vellent eius consilium divinumque preceptum per omnes dies vite sue, etiamsi oporteret eos mendicare. Mira res. Statim Dominus immissam compescuit tentationem et coeperunt eos homines plus quam ceteros mercatores frequentare; factique sunt in brevi divites, ita ut mirarentur. Et reversi ad suum confessorem, gratias egerunt, eo quod per eius salubre consilium a tam gravibus peccatis forent exonerati et foris in rebus ditati. NOVICIUS: Huiusmodi exempla praedicari deberent in ecclesiis mercatoribus; forte expavescerent de pecuniis male conquisitis negotiari et in suis venditionibus iurare vel mentiri. MONACHUS: Verum dicis. NOVICIUS: Nunc audire delectat, quod quidam peccatores meritis sui confessoris iustificentur. Liber X. De miraculis Capitulum LXVIII. Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est In Berge villa Dioecisis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum porrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde terri mirabantur, quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eicere neque vas vellet frangere, in locum unde illud tulerat reposuit et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor ille miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem. Liber XII. De praemio mortuorum Capitulum XLVI. De scholare, cuius anima in specie columbae assumpta est In civitate Bonnensi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immitti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligeret quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: Ego sum mater Christi et animam scholaris huius, qui vere martyr est, tollere veni. Revera scholares, si innocenter vivunt, et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum.