Cronica Francisci Pragensis Liber I, capitulum I: De actibus Wencezslai monoculi et de eius occasu Et idem rex Wencezslaus pecunias et thesaurum non dilexit, unde aurum et argentum pro nihilo reputabat. Nam cum aurifodine in Gylowy tunc temporis vigerent et bene provenirent, quidam ibidem cultor et fossor auri, cognomine Sloiger, unam massam auri, bene X marcas ponderantem regi obtulit et presentavit, quam cubicularii recipientes ad lectum domini regis posuerunt. In quo rex plures noctes insompnes duxit, tandem ait suis cubiculariis: “Quid est hic, quod ego tribus noctibus oculos claudere non potui nec dormire? Forte aliqua sortilegia sunt hic posita aut facte sunt incantaciones ad sompnum meum impediendum?” Et lectum suum iussit moveri, in quo aliud non est inventum nisi massa auri predicta. Qua visa rex ait: “Ecce iste thesaurus pessimus me in sompno inpedivit et occasio fuit vigiliarum. Recipite et cito ipsum a me alienate!” Et ipsi cubicularii recipientes cum aliis familiaribus regis inter se diviserunt. Unde propter hoc et alia apparet ipsum regem non fuisse avarum nec curasse pecunias. Crescente fide christiana Incipit Passio sancti Wencezlai martyris. Tunc autem frater eius iunior nomine Boleslaus, dyabolica fraude deceptus, cum impiis malignum inierunt consilium contra predictum virum beatum Wenceslaum, ut eum perderent. (...) In nocte autem illa ante auroram diei futuri, sicut et crebro normali usu ibat [= Wencezlaus] ad matutinum, occurit autem ei frater eius, ad quem dixit: “Heri bene ministrasti nobis et habe multam graciam a Domino.” Ille quoque erepto ense de vagina et percuciens sancti viri caput dixit: “Et sic hodie volo ministrare!” Et vix sanguis emanavit, quia inpotens erat pre pavore horribili. Tunc beatus Wenceslaus facile potuisset eum superare. Sed noluit se ipsum poluere. Ille vero malignus vociferabatur dicens: “Eya, ubi estis, o mei! Adiuvamini me!” Tunc illi omnes malivoli, accurentes de latebris cum gladiis et lanceis, multis vulneribus laniantes, occiderunt eum. Cuius eciam anima in illo campo certaminis huius vite liberata de ergastulo, sanguine laureata, migravit ad Dominum IIII Kalendas Octobris.