Benessius Krabice de Weitmile – Chronica ecclesiae Pragensis Anno Domini MCCCXLVIII die beati Marci dominus Karolus, Romanorum et Bohemie rex, posuit primarium lapidem et fundavit Novam civitatem Pragensem, protendens murum fortissimum cum valvis et turribus altissimis a castro Wissegrad usque in Porziecz. Sed et ipsum montem Wissegrad cinxit muro et turribus fortissimis et totum opus consummavit infra biennium. Et fecit plantare hortos atque vineas circum civitatem Pragensem, et propter hortos huiusmodi atque vineas huiusmodi auctus est populus vehementer; in brevi tempore facta sunt multa aedificia. Fecit etiam advehi de Austria vites nobilissimas, quas ibi et sub castro Carlsteyn, quod eodem tempore aedificare inceperat, plantavit. Exstruxit etiam ipse rex in diversis locis piscinas plurimas et regno multum proficuas. Hoc advertentes barones, nobiles et religiosi plantaverunt ubique vineas, hortos et exstruxerunt piscinas in Bohemia, gratias agentes Altissimo, qui talem eis concessit principem, sub cuius ditione omnia eis prosperabantur. Eodem anno fundavit monasterium ordinis sancti Benedicti in eadem civitate Nova et instituit in eo fratres Sclawos, qui litteris sclawonicis missas celebrarent et horas psallerent. NB: Pokud Vám zbudou síly a čas, zkuste se podívat alespoň na kousek následujícího textu, kterým je vlastní životopis Karla IV. Budeme se jím zabývat i na příští hodině. Vita Caroli IV ab ipso conscripta Cap. IV.: Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringiae, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausannensem super Lacu. Deinde transivi montes Brige et veni in territorium Novariense, et abinde veni in Parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus. In die autem Pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur et communicabam in eadem et nolui conmedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego sic aspiciens vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa, fingens se mutum. De quo habita suspicione eum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum inmiserat de iussu et procuracione Azzonis, vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus de Hornkirin, Johannesde Berge, magister curie mee, Symon de Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater meus autem commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Azzonis Vicecomitis Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, nomine Guttam, sororem meam, Johanni, fillio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.