Vita Caroli IV ab ipso conscripta Cap. VIII: Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus, antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in lecto et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus ingnis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera, ita quod lumen sufficiens erat et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse autem surgens circumivit per cameram querens et nichil vidit nec quidquam potuit invenire. Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incedit et ivit ad ciffos, qui stabant pleni vino super bancas et potavit et reposuit unum ciffum prope unam magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum et nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre tamen neminem poteramus. Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos et candelas vidimus ciffum proiectum et idem ciffus proiciebatur, nescimus per quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus. Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus. Zakládací listina Karlovy univerzity Karolus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. … In nostra Pragensi metropolitica et amenissima civitate, quam terrene fertilitatis fecunditas et plenitudine rerum amenitas localis reddunt utiliter tanto negocio congruentem, instituendum ... duximus studium generale, in quo siquidem studio doctores, magistri et scolares erunt in qualibet facultate, quibus bona magnifica promittimus, et eis, quos dignos viderimus, regalia donaria conferemus, omnes et singulos doctores, magistros et scolares ... sub nostre maiestatis speciali protectione et salva gardia retinentes, firmam singulis fiduciam oblaturi, quod privilegia, immunitates et libertates omnes, quibus tam in Parisiensi, quam Bononiensi studiis doctores et scolares auctoritate regia uti et gaudere sunt soliti, omnibus et singulis illuc accedere volentibus liberaliter impertimur et faciemus ab omnibus et singulis inviolabiliter observari. ... In quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri iussimus et nostre maiestatis sigilli appensione muniri. ... Datum Prage anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, indictione prima, septimo Idus Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo. Formula promotoris Facultatis Philosophicae Universitatis Carolinae Pragensis Promotor: Doctorandi honorati, Doctorandae honoratae, examinibus, quae ad eorum, qui in philosophia doctoris nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis, ut vos eo nomine atque honore, quem appetivistis, in hoc sollemni consessu ornaremus. Prius autem fides est danda, vos tales sempers futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis et quales vos fore speramus. Spondebitis igitur: Primum vos huius Universitatis, in qua philosophiae doctoris nomen assecuti eritis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos; dein nomen illud, quod vobis tribuero, integrum ac incolume servaturos; postremo vos humanitatis studia impigro labore culturos et provecturos, non sordidi lucri causa nec ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat. Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini? Doctorandi (unus quisque doctorandus): Spondeo ac polliceor. Promotor: Itaque iam nihil impedit, quominus honorem, quem obtinuere cupitis, vobis impertiamus. Ergo ego, promotor legitime constitutus, vos ex decreto facultatis meae philosophiae doctores creo, creatos renuntio omniaque philosophiae doctorum iura ac privilegia in vos confero. In eius rei fidem haec diplomata universitatis sigillo insignita vobis in manus trado. NB: Doktorskou sponzi si k překladu nepřipravujte, uvidíme, co stihneme a buď ji necháme na další seminář nebo ji jen zběžně prohlédneme jako ukázku nové latiny.