Korespondence M. Jana Husi z kostnice Dopis pražské univerzitě [27. června 1415]: Honorabiles et in Cristo Iesu amantissimi magistri, bacalarii et scolares universitatis Pragensis! Hortor vos in ipso piisimo Iesu, ut diligatis invicem, scismata extirpetis, honorem Dei ante omnia intendatis, habentes mei memoriam, qualiter semper intendebam profectum universitatis ad honorem Dei perducere, qualiter dolebam super discordiis vestris et excessibus, qualiter nacionem nostram preclaram volebam congregare in unum. Et ecce, quomodo in aliquibus meis karissimis, pro quibus vitam exposuissem, facta est mihi nimis amara, obprobriis, blazfemiis et ultimo amara morte affligens me. Ignoscat illis Deus omnipotens, quia nesciunt, quid fecerunt. Pro quibus sincero corde oro, ut parcat illis. Ceterum, amantissimi in Cristo Iesu, state in cognita veritate, que super omnia vincit et invalescit usque in eternum. Scitote eciam, quia nullum articulum revocavi, nec abiuravi. Volebat concilium, ut omnes et quemlibet articulum extractum de libellis dicerem fore falsum. Nolui, nisi scriptura ostenderent falsitatem; unde quicumque esset sensus falsus in quocumque illo articulo, illum detestor et comitto ipsum correccioni domini Iesu Cristi, qui meam sinceram intencionem cognoscit, non interpretando ad sensum sinistrum, quem ego non intendo. Et vos eciam hortor in Domino, out quemcumque sensum falsum possetis comprehendere in illorum articulorum aliquo, quod illud detestemini, sed veritate, que intenditur, semper salva. Oretis Deum pro me, et salutate invicem in sancta pace. Magister Iohannes Hus in vinculis et in carcere iam stans in presentis vite littore, expectans in crastino diram mortem, que, spero, purgabit mea peccata, nullam heresim in me de gracia Dei inveniens, cum toto corde profiteor quamlibet credibilem veritatem. Scritpum feria quinta ante vigiliam sancti Petri. Rogo, diligatis Bethleem et Gallum constituite in locum mei, quia spero, quod Dominus cum eo est. Amen. Recomendo vobis Petrum de Mladonowicz, fidelissimum et constantissimum meum consolatorem et confortatorem. Panu Janovi z Chlumu a zvláštní přípisek pro pana Václava z Dubé [29. června 1415]: Rogo, adhuc propter Deum, si poteritis, adhuc scribatis; rogo eciam dominam reginam specialiter salutari et moneri, quod sit constans in veritate et non scandalizetur in me, tamquam sim hereticus. Coniugem vestram eciam cupio salutari, quam, rogo, diligatis in Cristo Iesu, quia spero ipsam esse filiam Dei per observanciam suorum mandatorum. Omnes amicos veritatis salutabitis propter Deum. Valde gaudeo, quod dominus Wenceslaus vult ducere uxorem et mundi vanitatem aufugere. Et revera tempus est, quia iam multum equitavit per regna, multum hastilusit, corpus fatigavit, pecunias exposuit et animam offendit. Ideo iam restat hec abicere et in quiete domi cum coniuge servire Deo et servos habere proprios. Lépe bude doma bohu slúžiti, bez hřiechóv a bez práce a dobré bydlo mieti, ano jiní slúžie, než pracovati těžce druhdy z nelibosti, životem jistu nebýti a jinému vždy v rucě hleděti. Toto jemu, věrnému mému dobrodějci, přěčteno i ukázáno buď. Ješčě pán buoh vždy svú mocí Hus při životě drží, a bude držěti, dokud ráčí, proti pyšnému, lakomému a rozličně hřiešnému sboru, v němž pán buoh zná, kto sú jeho. In die sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Datum ad cenam. Přátelům v Kostnici [5. července 1415]: Cras hora sexta debeo respondere: primo, an velim dicere, quod quilibet articulus de libellis meis extractus sit erroneus, et quod abiurem et predicem oppositum; secundo, an velim me confiteri predicasse illos articulos, qui per testes sunt probati; 3^o, quod illos abiurem. Si Deus de sua gracia regem adduceret ad audienciam, libenter viderem, ut audiret, que verba piissimus salvator ponet in os meum. Si darent pennam et papirum, sic, spero de Dei auxilio, responderem in scripto: „Ego Iohannes Hus, in spe servus Iesu Cristi, nolo dicere quemlibet articulum extractum de libellis meis esse erroneum, ne sanctorum doctorum sentenciam, et presertim beati Augustini, condemnpem. Secundo nolo articulos per falsos testes michi impositos confiteri me asseruisse, predicasse et tenuisse. Tercio nolo abiurare, ne periurem. Propter Deum, servetis litteras caute et ad Boemiam similiter caute deportari faciatis, ne pericula magna personarum sequantur. Si plus non scribam vestre caritati ex aliquo contingenti, obsecro, habete mei cum omnibus amicis memoriam et orate, ut det michi una cum fratre meo in Cristo dilecto, Magistro Ieronimo, constanciam, quia estimo, quod mortem eciam pacietur, ut concepi a deputatis concilii.