Biblia Sacra iuxta vulgatam versionem Matth. 26, 17–35: 17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha 18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis 19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha 20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis 21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine 23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet 24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille 25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti 26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum 27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes 28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum 29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei 30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti 31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis 32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam 33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor 34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis 35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt Ioh. 19, 14–22: 14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester 15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem 16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt 17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum 19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum 20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine 21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum 22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi Matth. 28, 1–10: 1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum 2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum 3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix 4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui 5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis 6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus 7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis 8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius 9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum 10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt