Numeri difficiles In ludo pueri numeros et litteras discunt. Magister pueros numeros et litteras docet. Magister pueros multas res docere potest, nam is multas res scit quas pueri nesciunt. Magister est vir doctus. Pueri adhuc indocti sunt. Qui paulum aut nihil discere potest, stultus esse dicitur. Qui discere non vult atque in ludo dormit, piger esse dicitur. Discipulus qui nec stultus nec piger est, sed prudens atque industrius, multas res a magistro discere potest. Magister Diodorus recitare desinit et pueros aspicit, qui taciti stant ante suam quisque sellam; nemo eorum dormit. Magister discipulum quemque considere iubet, primum Sextum, deinde Titum, postremo Marcum. Magister: “Nunc tempus est numeros discere. Primum dic numeros a decem usque ad centum!” Quisque puerum manum tollit, primum Sextus, tum Titus, postremo Marcus. Magister Titum interrogat. Titus: “Decem, undecim, duodecim, tredecim, quattuordecim, quindecim, sedecim, septendecim, duodeviginti, undeviginti, viginti, viginti unus, viginti duo ...” Hic magister eum interpellat: “Necesse non est omnes numeros dicere; a viginti dic decimum quemque numerum tantum, Tite.” Titus: “Viginti, triginta, quadraginta, quniquaginta, sexaginta, septuaginta, octoginta, nonaginta, centum.” Magister: “Bene numeras, Tite. Iam tu, Sexte, dic numeros a centum usque ad mille!” Sextus: “Longum est tot numeros dicere!” Magister: “At satis est decem numeros dicere, id est centesimum quemque.” Sextus: “Centum, ducenti, trecenti, quadringenti, quingenti, sescenti, septingenti, octingenti, nongenti, mille.” Magister: “Quot sunt triginta et decem?” Omnes pueri simul respondent, nemo eorum manum tollit. Titus et Sextus uno ore dicunt: “Quadraginta.” Marcus vero dicit: “Quinquaginta.” Quod Marcus dicit, rectum non est. Responsum Titi et Sexti rectum est: ii recte respondent. Responsum Marci est pravum: is prave respondet. Magister Titum et Sextum laudat: “Vos recte respondetis, Tite et Sexte. Discipuli prudentes atque industrii estis.” Deinde Marcum interrogat: “Quot sunt triginta et septem?” Marcus: “Ad hoc recte respondere possum: triginta et septem sunt triginta septem.” “Recte respondes, Marce” inquit magister, “Quot sunt triginta et octo?” Marcus: “Facile est ad hoc respondere.” Magister: “Non tam facile quam tu putas!” Marcus: “Triginta et octo sunt triginta octo.” Magister: “Prave dicis! Triginta et octo sunt duodequadraginta. Quot sunt triginta et novem?” Marcus: “Triginta novem.” Magister: “O Marce! Id quoque pravum est. Triginta et novem sunt undequadraginta. Cur non cogitas antequam respondes?” Marcus: “Semper cogito antequam respondeo.” Magister: “Ergo puer stultus es, Marce! Cogitare non potes! Nam stulte et prave respondes!“ Magister Marcum non laudat, sed reprehendit. Marcus: “Cur ego semper a te reprehendor, numquam laudor? Titus et Sextus semper laudantur, numquam reprehenduntur.” Magister: „Tu a me non laudaris, Marce, quia numquam recte respondes. Semper prave respondes, ergo reprehenderis!” Marcus: “At id quod ego interrogor nimis difficile est. Atque ego semper interrogor!” Magister: “Tu non semper interrogaris, Marce. Titus et Sextus saepe interrogantur.” Marcus: “Non tam saepe quam ego.” Titus: “Nos quoque saepe interrogamur, nec vero prave respondemus. Itaque nos a magistro laudamur, non reprehendimur.” Marcus: “Et cur vos semper laudamini? Quia id quod vos interrogamini facile est – ego quoque ad id recte respondere possum. Praeterea magister amicus est patribus vestris, patri meo inimicus. Itaque vos numquam reprehendimini, quamquam saepe prave respondetis; ego vero numquam laudor, quamquam saepe recte respondeo!” Sextus: “At frater tuus saepe laudatur, Marce.” Maguster: “Recte dicis, Sexte: Quintus bonus discipulus est, et industrius et prudens.” Quintus a magistro laudatur, quamquam abest. Sextus: “Nonne tu laetaris, Marce, quod frater tuus etiam absens a magistro laudatur?” Marcus: “Ego no laetor cum frater meus laudatur! Et cur ille laudatur hodie? Quia discipulum absentem reprehendere non convenit!” Magister iratus virgam tollens “Tacete pueri!” inquit, “Nonne virgam meam veremini?” Marcus: “Nos nec te nec virgam tuam veremur!” Magister qui verba Marci non audit, ex sacculo suo duos nummos promit, assem et denarium, et “Ecce” inquit nummos ostendens “as et denarius. Ut scitis, unus sestertius est quattuor asses et unus denarius quattuor sestertii. Quot asses sunt quattuor sestertii, Tite?” Titus digitis computat: “...quattuor...octo...duodecim...sedecim: quattuor sestertii sunt sedecim asses.” Magister: “Et decem denarii quot sestertii sunt?” Titus: “Quadraginta.” Magister: “Quot denarii sunt duodequinquaginta sestertii?” Titus magistro interroganti nihil respondet. Magister: “Responsum tuum opperior, Tite. Cur mihi non respondes?” Titus: “Nondum tibi respondeo, quod primum cogitare oportet. Duodequinquaginta est numerus difficilis!” Sextus manum tollens “Ego responsum scio” inquit. Magister: “Audi, Tite: Sextus dicit ‘se responsum scire.’ Sed exspecta, Sexte! Non oportet respondere antequam interrogaris.” Titus: “Duodequinquaginta sestertii sunt denarii ... quattuordecim? an quindecim? Non certus sum!” Titus non certus, sed incertus est, et responsum incertum dat magistro. Magister: “Responsum certum magistro dare oportet. Responsum incertum nullum responsum est. Nunc tibi licet respondere, Sexte.” Quamquam difficilis est numerus, Sextus statim recte respondet: “Duodequinquaginta sestertii sunt duodecim denarii.” Magister iterum Sextum laudat: “Bene computas, Sexte! Semper recte respondes. Ecce tibi assem do.” Diodorus assem dat Sexto, et denarium in sacculo reponit. Marcus: “Discipulo tam industrio denarium dare oportet. Largus non es, magister. Pecuniam tuam non largiris.” Diodorus: “Non oportet pecuniam largiri discipulis.” Marcus: “Quare igitur tot numeros difficiles discimus?” Magister: “Quia necesse est computare scire, ut multis exemplis tibi demonstrare possum. Si tria mala uno asse constant et tu decem asses habes, quot mala emere potes?” Marcus: “Tot asses non habeo – non tam largus est pater meus; nec mihi licet tot mala emere.” Magister: “Id non dico. Ecce aliud exemplum: Si tu sex asses cum fratre tuo partiris, quot sunt tibi?” Marcus: “Quinque!” Magister: “In aequas partes pecuniam partiri portet. Si vos sex asses aeque partimini, quot tibi sunt?” Marcus: “Pecuniam meam exiguam non largior nec partior cum aliis!” Postremo magister “O Marce” inquit, “hoc modo nihil te docere possum! Tam stultus ac tam piger es quam asinus!”