M. Tulli Ciceronis Epistularum ad familiares liber quartus decimus Epistula IV (výtah): Tullius S. D. (= salutem dicit) Terentiae et Tulliae et Ciceroni suis. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum scribo ad vos aut vestras (litteras) lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. ... Ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori. Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum sumus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglegit neque legis improbissimae poena deducitur, quominus hospitii et amicitiae ius officiumque praestet. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! Habebimus semper quidem. Post aliquot dies Brundisio proficiscemur et per Macedoniam Cyzicum petemus. O me perditum! Quid enim? Rogem nunc te, ut venias, mulierem aegrotam et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; si nulla est spes, quo modo potes, ad me fac venias. Id iam vos videte – mihi deest consilium. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes nostra, Cicero, valete.