Nominativus cum infinitivo Exercitiones I. Nominativ s infinitivem po pasivních slovesech dicendi a sentiendi: Caesar appropinquare – appropinquavisse – appropinquaturus esse dicebatur. Fortis ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Atilius prudens esse in iure civili putabatur. Videtur Cicero omnes oratores eloquentia superavisse. Videmini hanc rem non satis intelexisse. Hostes non videntur victuri esse. II. Infinitivní vazby u sloves iubere a vetare – zapamatujte si uvedené příklady a přeložte podle nich: Caesar milites castra munire iussit. Caesar přikázal vojákům opevnit tábor. Caesar --- castra muniri iussit. Caesar přikázal opevnit tábor. Milites castra munire iussi sunt. Vojáci dostali rozkaz opevnit tábor. 1. Caesar Labienum legatum cum legionibus tribus hostes sequi iussit. 2. Quibus rebus cognitis Caesar naves longas aedificari et nautas comparari iubet. 3. Ab opere legatos Caesar discedere vetuit. 4. Haruspices iusserunt cives simulacrum Iovis maius facere et in templo collocare. 5. Alexander corpus suum in Hammonis templo condi iussit. 6. Iubet nos Apollo noscere nosmet ipsos. 7. Dignum laude virum Musa vetat mori. 8. Vetor malos libros legere. 9. Iuberis bonos libros legere. 10. Iussae sunt hoc facere. 11. Magistratus Romani libros Sibyllinos inspicere iussi sunt. 12. Quod iussi sunt, faciunt. III. Spojte věty v jednu tak, aby zůstal zachován původní význam: 1. Magister pueros iussit: Legite libros bonos! ................................................................................................... ............. 2. Libros malos legere non debemus. Magister hoc vetat. ................................................................................................... ............. 3. Aegrotus ero. Hoc (vobis) videtur. ................................................................................................... ............. 4. Rex dicit: Plurimas fabulas fabulator narravit. ................................................................................................... ............. 5. Iste rusticus non fuit pauper. Hoc (in urbe) dicitur. ................................................................................................... ............. TEXTY Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Vita Tiberii 2,2: “Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium navale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, velut iterum inludens discrimini publico Glycian viatorem suum dixit.” Aulus Gellius, Noctes Atticae Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula, ‘eos velle venundare’. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit. Rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tres libros ex novem deurit et, ‘ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet ?’ regem interrogavit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque ‘anum iam procul dubio delirare !’ Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tres reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. Libri tres in sacrarium conditi “Sibyllini” appellati; ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.