Gesta Romanorum Cap. 19. De elephante et virginibus. Erat quidam imperator, qui habuit quandam forestam, in qua erat elephas, cui nemo audebat appropinquare. Haec audiens imperator a philosophis naturam elephantis quaesivit. Illi vero respondebant et dixerunt, quod virgines nudas multum diligeret ac in cantu earum delectaretur. Imperator statim fecerat inquiri duas puellas pulchriores, quas in imperio habebat. Inventae sunt duae virgines. Ambae forestam intrabant totaliter denudatae. Una pelvim accepit, altera gladium, et inceperunt dulciter cantare per forestam. Haec audiens elephas venit ad eas et coepit mamillas earum lambere. Ille cantum continuabant tamdiu, quousque elephas requievit in gremio eius, quae pelvim portabat. Puella alia videns elephantem dormire cum gladio illum occidit. Puella alia sanguinem in pelvi accepit, et de illo sanguine rex fecit fieri purpuram. Cap. 36. De eo, qui nomen suum perpetuare voluit. Valerius narrat, quod quidam nobilis sapientem consuluit, quomodo posset nomen suum perpetuare. Respondit, quod si virum illustrem occideret. Quo audito Philippum, Alexandri patrem, occidit, ut nomen acquireret sibi. Sed ille misera morte mortuus est. Cap. 69. De arbore et uxoribus suspensis Refert Valerius, quod Peratinus flens dixit filio suo et omnibus vicinis suis: „Heu, heu michi! Habeo in orto meo arborem infelicem, qua uxor mea prima se suspendit, postmodum secunda, modo tercia. Et ideo dolor est michi intolerabilis.“ Ait unus, cui nomen Arrius: „Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da michi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos dividere, ut quilibet arborem habeat ad uxorem suam suspendendam!“ Et sic factum est.