VII 7, 5-8: Sed Acca Larentia corpus in uulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. (6) Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. (7) Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. (8) Sed Sabinus Masurius in primo memoralium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. "Ea", inquit, "mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres aruales" appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae." X 15: De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; uerbaque ex cdicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem. (1) Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui de sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. (2) Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus: (3) Equo Dialem flaminem uehi religio est; (4) 1 classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur; (5) item iurare Dialem fas numquam est; (6) item anulo uti nisi peruio cassoque fas non est. (7) Ignem e "flaminia", id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est. (8) Vinctum, si aedes eius introierit, solui necesse est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam demitti. (9) Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. (10) Si quis ad uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die uerberari piaculum est. (11) Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondet. (12) Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. (13) Propagines e uitibus altius praetentas non succedit. (14) Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est neque ***. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. (15) Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. (16) Dialis cotidie feriatus est. (17) Sine apice sub diuo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit (18) et alia quaedam remissa, gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur. (19) Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. (20) Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo tamquam sub oculis Iouis nudus sit. (21 ) Super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haut 134 quisquam alius accumbit. (22) Vxorem si amisit, flamonio decedit. (23) Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. (24) Locum in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; (25) funus tamen exsequi non est religio. (26) Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; (27) 2 seorsum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operitur, (28) et quod in rica surculum de arbore felici habet, (29) et quod scalas, 3 quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est (30) atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. (31) Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam." (32) Verba M.Varronis ex secundo rerum diuinarum super flamine Diali haec sunt: "Is solum album habet galerum, uel quod maximus, uel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat." 1: addidit HERTZ. 2: addidit HUSCHKE. 3: addidit SCALIGER. XV 27, 1-2: In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere "calata" comitia esse, quae pr conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. (2) Eorum autem alia esse "curiata", alia "centuriata"; "curiata" per lictorem curiatum "calari", id est "conuocari", "centuriata" per cornicinem. GLOSSARI A LATINA GLOSSARIUM ANSILEUBI p.247: Flamen Dia: sacerdos Iovis. Flamen: quod Graeci pritanis (pry-) dicunt. Flamines: pontifices idolorum (= Is. 10, 96). Flamines: Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Vnde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum inponebant pro sacerdotii eminentia (= Is. 7, 12. 18-19). Flamonium: pontificalis apud Gentiles honor quo uriu (qui?) iunctus fuerit apicem obtinet dignitatem et dicitur flaminahs. 135