RLB154 Četba latinských náboženských textů II Poznámka Tyto ukázky i veškeré soubory ve složce Studijní materiály jsou určeny výhradně studentům kurzu RLB154 Četba latinských náboženských textů II na Filozofické fakultě Masarykovy univerzity pro soukromé studijní účely. Dopis Ebervina ze Steinfeldu Bernardovi z Clairvaux [0676A] Reverendo domino suo et patri BERNARDO Clarae-Vallensium abbati, EVERVINUS Steinfeldensis minister humilis, in Domino confortari, et confortare Ecclesiam Christi. 377 1. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa […] Rogamus igitur, pater, ut omnes partes haeresis illorum, quae ad tuam [0677B] notitiam pervenerunt, distinguas, et contra positis rationibus et auctoritatibus nostrae fidei, illas destruas. 2. Nuper apud nos juxta Coloniam quidam haeretici detecti sunt, quorum quidam cum satisfactione ad Ecclesiam redierunt. Duo ex eis, scilicet qui dicebatur episcopus eorum cum socio suo, nobis restiterunt in conventu clericorum et laicorum, praesente ipso domino archiepiscopo cum magnis viris nobilibus, haeresim suam defendentes ex verbis Christi et Apostoli. Sed, cum vidissent se non posse procedere, petierunt ut eis statueretur dies, in quo adducerent de suis viros fidei suae peritos; promittentes se velle Ecclesiae sociari, si magistros suos viderent in responsione deficere: alioquin se velle [0677C] potius mori, quam ab hac sententia deflecti. Quo audito, cum per triduum essent admoniti, et resipiscere noluissent, rapti sunt a populis nimio zelo permotis, nobis tamen invitis, et in ignem positi, atque cremati; et, quod magis mirabile est, ipsi tormentum ignis non solum cum patientia, sed et cum laetitia introierunt et sustinuerunt. Hic, sancte pater, vellem, si praesens essem, habere responsionem tuam, unde istis diaboli membris tanta fortitudo in sua haeresi, quanta vix etiam invenitur in valde religiosis in fide Christi. 3. Haec est haeresis illorum. Dicunt apud se tantum Ecclesiam esse, eo quod ipsi soli vestigiis Christi inhaereant; et apostolicae vitae veri sectatores [0677D] permaneant, ea quae mundi sunt non quaerentes, non domum, nec agros, nec aliquid peculium possidentes: sicut Christus non possedit, nec discipulis suis possidenda concessit. Vos autem, dicunt nobis, domum domui, et agrum agro copulatis, et quae mundi sunt hujus quaeritis: ita etiam ut qui in vobis perfectissimi habentur, sicut monachi vel regulares canonici, quamvis haec non ut propria, sed possident ut communia, possident tamen haec omnia. De se dicunt: Nos pauperes Christi, instabiles, de civitate in civitatem fugientes, sicut oves in medio luporum, cum apostolis et martyribus persecutionem patimur: cum tamen sanctam et arctissimam vitam ducamus in jejunio et abstinentiis, in orationibus et laboribus die ac nocte persistentes, et tantum necessaria ex eis [0678A] vitae quaerentes. Nos hoc sustinemus, quia de mundo non sumus: vos autem mundi amatores, cum mundo pacem habetis, quia de mundo estis. Pseudoapostoli adulterantes verbum Christi, quae sua sunt quaesiverunt, vos et patres vestros exorbitare fecerunt: nos et patres nostri generati apostoli, in gratia Christi permansimus, et in finem saeculi permanebimus. Ad distinguendum nos et vos, Christus dixit: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16) . Fructus nostri sunt vestigia Christi. In cibis suis vetant omne genus lactis, et quod inde conficitur, et quidquid ex coitu procreatur. Hoc de conversatione sua nobis opponunt. In sacramentis suis velo se tegunt: tamen nobis aperte confessi sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant, [0678B] ad formam Christi et apostolorum, cibum suum et potum in corpus Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et corpus Christi nutriant. Nos vero dicunt in sacramentis non tenere veritatem, sed quamdam umbram et hominum traditionem. Confessi sunt etiam manifeste se praeter aquam, in ignem et spiritum baptizare, et baptizatos esse: adducentes illud testimonium Joannis Baptistae baptizantis in aqua, et dicentis de Christo: Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) ; et in alio loco: Ego baptizo in aqua, major autem vestrum stetit, quem vos nescitis (Joan. I, 26) , quasi alio baptismo praeter aquam vos baptizaturus. Et talem baptismum per impositionem manuum debere fieri conati sunt [0678C] ostendere testimonio Lucae, qui in Actibus Apostolorum describens baptismum Pauli, quem ab Anania suscepit ad praeceptum Christi, nullam mentionem fecit de aqua, sed tantum de manus impositione: et quidquid invenitur, tam in Actibus Apostolorum, quam in Epistolis Pauli, de manus impositione, ad hunc baptismum volunt pertinere. Et quemlibet sic inter eos baptizatum dicunt electum, et habere potestatem alios qui digni fuerint baptizandi, et in mensa sua corpus Christi et sanguinem consecrandi. Prius enim per manus impositionem de numero eorum, quos auditores vocant, recipiunt eum inter credentes: et sic licebit eum interesse orationibus eorum, usquedum satis probatum eum faciant electum. [0678D] De baptismo nostro non curant. Nuptias damnant, sed causam ab eis investigare non potui; vel quia eam fateri non audebant, vel potius quia eam ignorabant. 4. Sunt item alii haeretici quidam in terra nostra, omnino ab istis discordantes, per quorum mutuam discordiam et contentionem utrique nobis sunt detecti. Isti negant in altari fieri corpus Christi, eo quod omnes sacerdotes Ecclesiae non sunt consecrati. Apostolica enim dignitas, dicunt, corrupta est, implicans se negotiis saecularibus; et in cathedra Petri non militans Deo, sicut Petrus, potestate consecrandi, quae data fuit Petro, se privavit: et quod ipsa non habet, archiepiscopi, qui in Ecclesia saeculariter vivunt, ab ea non accipiunt ut aliquos [0679A] consecrare possint, advertentes illud de verbis Christi: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quae vobis dicunt facite (Matth. XXVIII, 2, 3) : quasi istis talibus concessa sit potestas tantum dicendi et praecipiendi, et nihil amplius. Et ita evacuant sacerdotium Ecclesiae, et damnant sacramenta, praeter Baptismum solum, et hunc in adultis, quos dicunt baptizari per Christum, quicunque sit minister Sacramentorum. De Baptismo parvulorum fidem habent, praeter illud de Evangelio: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16) . Omne conjugium vocant fornicationem, praeter quod contrahitur inter utrosque virgines, masculum et feminam, astruentes haec de verbis Domini, quibus respondit Pharisaeis: Quod Deus conjunxit, homo [0679B] non separet; quasi Deus tales conjungat, tanquam ad similitudinem primorum hominum: et quod eisdem ei opponentibus de libello respondit repudii: Ab initio non fuit sic; et item quod ibidem sequitur: Qui dimissam duxerit, maechatur (Matth. XIX, 6-9) ; et illud de Apostolo: Honorabile connubium sit omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4) . 5. In suffragiis sanctorum non confidunt; jejunia caeterasque afflictiones, quae fiunt pro peccatis, astruunt justis non esse necessaria, nec etiam peccatoribus; quia in quacunque die ingemuerit peccator, omnia peccata remittuntur ei: caeterasque observantias in Ecclesia, quas Christus et apostoli [0679C] ab ipso discedentes non condiderunt, vocant superstitiones. Purgatorium ignem post mortem non concedunt; sed animas statim, quando egrediuntur, de corpore in aeternam vel requiem, vel poenam transire, propter illa Salomonis: Lignum in quamcunque partem ceciderit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi manebit (Eccl. XI, 3) . Et sic fidelium orationes vel oblationes pro defunctis annihilant. 6. Contra haec tam multiformia mala rogamus, sancte pater, ut evigilet sollicitudo vestra, et contra feras arundinis stilum dirigatis. Nec nobis respondeatis, quod turris illa David, ad quam confugimus, satis sit aedificata cum propugnaculis, quod mille clypei pendent ex illa, omnis armatura fortium. Sed volumus, pater, ut haec armatura propter nos [0679D] simpliciores et tardiores, vestro studio in unum collecta, contra haec tot monstra ad inveniendum fiat paratior, et in resistendo efficacior. Noveritis etiam, domine, quod redeuntes ad Ecclesiam nobis dixerunt, illos habere maximam multitudinem fere ubique terrarum sparsam, et habere eos plures ex nostris clericis et monachis. Illi vero qui combusti sunt, dixerunt nobis in defensione sua, hanc haeresim usque ad haec tempora occultatam fuisse a temporibus martyrum, et permansisse in Graecia, et quibusdam aliis terris. Et hi sunt illi haeretici, qui se dicunt apostolos, et suum papam habent. Alii papam nostrum annihilant, nec tamen alium praeter eum habere fatentur. Isti apostolici Satanae habent inter se feminas (ut dicunt) continentes, viduas, virgines, [0680A] uxores suas, quasdam inter electas, quasdam inter credentes; quasi ad formam apostolorum, quibus concessa fuit potestas circumducendi mulieres. Vale in Domino. Jacques-Paul Migne (ed.), Patrologiae cursus completus: Patrologia Latina CLXXXII, Parisiis: Garnier – J.-P. Migne 1879, col. 676-680. Saracénský věštec Item dixit ei dictus Petrus quod dominus de Morelas dicebat ei quod quam cito oportunitatem haberet ipse loquens, iret ad sarracenum quendam divinum qui habitabat in villa de Calanda, et peteret ab eo in quo loco erat Alazaicis soror matris ipsius loquentis, ut scito in quo loco in qua (corr.: quo) dicta Alazaicis esset, irent pro ipsa et simul cum ipsis credentibus et heretico habitaret. Et cum ipse loquens diceret quod infra XV dies si posset ad dictum divinum iret, qui distabat a villa de Sancto Matheo quasi per duodecim leucas, supervenit Guillelma predicta, et dixit eis quod bonum erat quod ipse Arnaldus iret ad dictum divinum, ut sciret de dicta Alazaici ubi erat, ut postea veniret ad eos, et simul habiterant cum le be, et ut peteret eciam a dicto divino si erat bonum quod acciperet in uxorem filiam Sperte, uxorem quondam den Cervel, que tunc habitabat in civitate Ylaratensi, quia, ut dicebat Petrus Maurini, melius erat quod illam acciperet in uxorem eciam pauperem quam aliam divitem, quia magnum quid [!] erat inter eos habere uxorem cum qua homo posset confidenter loqui de fide et secta eorum. Dicta eciam Guillelma dicebat ei quod si iret ad divinum, interrogaret eum ob quam causam ipsa et filii eius et dictus Petrus Maurini perdebant bestiarium suum, cum tamen alii dicte ville non perderent; interrogaret eciam eum si domus in qua dicta Guillelma habitabat erat facinnata vel non. Et cum ipse diceret quod iret ad dictum divinum, dicta Guillelma dedit ei unam peciam vestium, sui ipsius, dicti Petri Maurini cognati sui, Arnaldi et Iohannis filiorum suorum, et alterius Petri Maurini, et dictas pecias posuit in quodam filo. Deinde post VIIIto dies ipse volens ire ad dictum divinum ad instanciam predictorum transivit per villam de Morelas, et pernoctavit dicta nocte cum dicto heretico, et iacuit cum eo in uno lecto. Et Ramunda, uxor quondam den Piquier de Tarascone que cum dicto heretico habitabat cum quadam filia sua parvula (que Ramunda paciebatur in corde), dedit ei unam peciam de vestibus suis ipsi loquenti, ut interrogaret dictum divinum quid faceret de dicta infirmitate sua. Et dicta nocte, ut dixit, nichil predicavit, quia, ut dixit, oportebat quod ipse loquens mane recederet, quia magna via erat de loco illo usque ad villam de Calenda in qua dictus divinus habitabat. Et in crastinum mane surrexit et dicta die ivit usque ad dictum locum de Calenda. Et in crastinum mane cum quodam puero qui ostendit ei domum divini, ivit ad dictum divinum, et cum eum salutasset modo communi, dixit dicto divino quod ipse iam sciebat propter quid venerat, cui dictus divinus respondit: « Numquid ego Deus sum? », et ipse loquens respondit ei quod ipse audierat quod dictus divinus sciebat de venientibus ad ipsum propter quid ad eum veniebant. Et facta convencione cum dicto divino de precio dicte divinacionis pro duobus solidis Iaquensium, dictus divinus accipiens quemdam librum scriptum in arabico posuit ipsum super terram nudam, et ipse posuit se iuxta librum, et ex alio latere fecit sedere ipsum loquentem, et tradidit ei unum baculum ligneum quadrangulatum longitudinis medii digitis manus, in cuius capite uno erat inserta quedam cordula, in quo baculo erant due linee transversales figure sequentis: Et dixit ei quod dum ipse legeret in dicto libro, ipse loquens teneret per dictam cordulam suspensum super dictum librum dictum baculum, quod et ipse fecit. Et tamen quantumcumque firmiter ipse loquens teneret dictum baculum ne se moveret dum dictus divinus legebat, dictus baculus multum fortiter movebatur. Et postquam per pausam legerat in dicto libro super quem fecerat poni frustrum vestium illius persone pro qua divinatio querebatur, dicebat ipsi loquenti quod dimitteret cadere baculum super librum, qui quantumcumque lente permitteretur cadere dictus baculus super dictum librum non remanebat super dictum librum, sed saltabat quando ceciderat super dictas litteras, aliquando per palmum, aliquando per duos palmos, aliquando per tres, de quo ipse loquens mirabatur. Et deinde dictus divinus divinando dixit ipsi loquenti quod ipse habebat uxorem vel desponsaverat. Cui cum ipse diceret quod non erat verum, dictus divinus dixit quod aliqui tractabant quod uxorem haberet, et ipse respondit ei quod hoc nesciebat. Postea respondit ei de Alazaici amita sua et Ramunda sorore ipsius loquentis quod erant in regno Aragonie et quod sane erant, et quod dicta Ramunda acceperat maritum. De Guillelma vero Maurina respondit quod bestiarium amittebat quia dictum bestiarium erat facinnatum per loquelam hominum dicencium quod magnum bestiarium habebat. Dixit eciam quod non timeret stare in dicto loco de Sancto Matheo, quia transacto dicto anno haberent multa bona et bene succederet dicto bestiario. De Iohanne Maurini filio dicte Guillelme dixit quod suum profectum faceret si acciperet uxorem. De Petro Maurini cognato dicte Guillelme dixit quod non timeret stare in dicta terra quia non haberet persequtores si staret cum bestiario, sed non frequentaret mercatum. De Arnaldo vero Maurini dixit quod non acciperet uxorem de anno illo. De Ramunda vero, que stabat cum heretico, dixit quod adhuc pateretur rabiam et pateretur morbum caducum. De Guillelmo vero Belibasta heretico non quesivit a dicto divino aliquid, nec eciam portabat aliquam partem vestium dicti Guillelmi. Que Guillelma et Petrus Maurini dixerant ei quod non interrogaret dictum divinum de dicto Guillelmo, quia, cum, ut dixerunt, dictus Guillelmus esset in veritate, nichil possent invenire de eo, « sed de nobis peccatoribus stantibus in mendacio, divini inveniunt quid evenire nobis debet ». Et de dictis responsionibus habitis ipse loquens solvit dicto divino XXti Iaquenses, dicens ei quod de medietate eorum quibus interrogavit ipsum non dixerat ei veritatem, et recessit ab eo. Jean Duvernoy (ed.), Le registre d’inquisition de Jacques Fournier, évêque de Pamiers (1318-1325) II, Toulouse: Privat 1965, s. 39-41. Úryvek z legendy o Petru Parenzovi [9] Cum igitur Christianissimus Petrus Parentii discalceatus in palatio circa primam noctis vigiliam resideret, se praeparans ad somni requiem capiendam; [sub noctem captus,] [Page 89] [0089A] haeretici, januas palatii obsidentes, quaerebant Dominum tamquam colloquium habituri: & proditore cum viris non minimis procurante, ipsum in ostio palatii capientes, guttur ejus, ne clamorem exprimeret, corrigia fortiter astrinxerunt, oppilantes os ejus, & caput pellibus obvolventes: & eum a palatio amoventes, ad loca remota extra civitatem ducere nitebantur. Tunc Petrus, jam mente Martyr, eos coepit humiliter obsecrare, ne ipsum extra moenia educerent civitatis; proponens se discalceatum esse, nec calceatum etiam se posse more peditis ambulare. Tunc Proditor ocreas suas ei tribuit calceandas.Interea orta est discordia inter illos, quibusdam volentibus illum ad quamdam siluam ducere, aliis volentibus eum ad quamdam arcem, Ruspampanum, receptaculum pessimorum, [extra urbę ducitur] ducere detinendum. Sic discordantibus ad invicem impiis, synagogae malignantium placuit universae, mittere pro sociis juratae factionis, & Urbevetanorum Dominum ad quoddam tugurium deduxerunt. Circumdans autem agnum mansuetum synagoga luporum, unanimiter proponebat, ut pecuniam ablatam cum pignoribus restitueret universis; dominatum relinqueret civitatis; juratoriam tribueret cautionem, si vitam sibi vellet servare, [0089B] quod sectam illorum nullo tempore infestaret, sed potius daret consilium & favorem. Petrus vero, a petra Ecclesiae fidei suscipiens firmitatem, dixit se pecuniam & pignora velle de camera sua reddere, non tamen volebat dominatum civitatis dimittere, nec eorum sectae de non offendendo sed juvando facere aliquam cautionem: [ubi recusans favere haereticis,] sed respondit se omne potius sustinere tormentum, quam a fidei Catholicae tramite devians eorum erroribus consentiret: adjiciens etiam se nolle praeterire injunctum sibi mandatum, nec se perjurii nexibus obligare, cum civitatem Urbevetanam suscepisset usque ad annum unum juramento praestito gubernandam. Haeretici autem, minantes ei mortem si non faceret quod petebant, non potuerunt virum fundatum supra firmam petram minis vel terroribus amovere. [10] Dum talia tractarentur, & haereticorum & aliorum vituli multi circumdarent eum, & tauri pingues obsiderent eumdem; quidam sicut leo rugientes, vocati sunt ad tugurium memoratum, quorum unus fremens, ut leo, dixit: Cur tot sermonibus hunc virum pessimum detinetis? [crudeli nece mactatur:] Et elevata manu ita os Petri Parentii nisu toto percussit, ut uno excusso dente os totum sanguine rigaretur. Alius autem simili [0089C] furore correptus, instrumento molari arrepto, Dominum Petrum Parentii in occipitio cerebri crudelissime vulneravit, ita ut prostratus ad terram pulverem in ore suo pro Communionis acciperet Sacramento. Alii autem pessimorum crudelitatem sequentes, ipsum Dominum Petrum cultellis & gladiis occiderunt, quatuor plagis adhibitis plagae superius memoratae: alii autem cupientes iniquos animos satiare vindicta, caput ejus capillis ex multis partibus denudaverunt. Corpus tandem ejus ad quemdam puteum, quodam vegeticulo coopertum, [Corpus immobile redditur:] deferentes, ut ipsum projicerent in eumdem ne inveniri posset; non potuerunt cadaver depositum removere nec os putei aperire. Unde relinquentes cadaver, fugae praesidio adhaeserunt, apud quemdam truncum nucis corpore immobili permanente: quae cum esset sterilitatis vitio depravata, eodem anno bis fructum protulit copiosum; divinae dispositionis consilio faciente, ut fructus arborem, miracula Martyrem commendarent. [Následuje líčení o nalezení mrtvoly a smutku, který vražda v Orvietu vzbudila.] Cum tali ergo tristitia Potestatis Urbevetanorum cadaver ad S. Andreae fuit ecclesiam deportatum: [deportatum ad S. Andreae,] unde propter ejus sepulturam non modica fuit orta discordia inter cives, quibusdam volentibus ipsum in dicta ecclesia sepelire; aliis clamantibus cum Henrico Judice, [inde ad majorem Ecclesiam:] de jure ipsum esse apud majorem ecclesiam tumulandum; quod fuit effectui mancipatum, sicut divinae placuit majestati. Dignum namque fuit & consonum rationi, ut qui a blasphematoribus Jesu Christi & ejus Matris Virginis gloriosae fuerat interfectus, apud ejus ecclesiam acciperet sepulturam, & eadem ecclesia honoris & [0089F] reverentiae susciperet incrementum. Nam in tantam major devenerat ecclesia vilitatem, ut omni tempore praeterquam in festo Assumptionis beatae Virginis, in Nativitate Domini, ac solennitate Paschali, ab hominum reverentia & frequentia videretur penitus aliena, & vix in ea trium lampadum lumina resplenderent. Urbevetanorum itaque Patronus in eo sepulcro, cui saepius adhaerebat, habendo colloquium cum venerabili Patre Ricardo Urbevetano Episcopo de purgando agro Ecclesiae ab haeretica foeditate, meruit sepeliri. Locus etiam, in quo sepulcrum permanet collocatum, fracto superius tecto nullum quasi habebat contra pluviam munimentum; unde pluvia irrigante, locus ille desertus, herbis virentibus prato similis videbatur. Sepulto itaque Domino Petro Parentii, non lapide, sed b cultra zendadi, coopertum est modico tempore monumentum, ut venirent homines ad tristes exequias faciendas. [12] Interea populus exardescens in sui Domini ultionem, quosdam cepit lesae majestatis crimine veraciter infamatos, ipsos in strata c Burgi S. Christinae poena debita puniendo. Radulphus autem proditor, [occisores debita poena Puniuntur:] ad arcem Ruspampani fugiens, inflatus post modicum crepuit; moriendo similem cum Juda excipiens ultionem, ut quem simile facinus coaequaverat, [Page 90] [0090A] Judae poena simili feriretur. Alius autem, qui Domino suo vulnus mortale intulerat, ad castrum quoddam confugiens, inflatus in proximo miseram animam exhalavit: cujus corpus dum traditum esset ecclesiasticae sepulturae, ita inflando excrevit, ut vix posset in tumulo retineri, aërem prae nimio foetore inficiens: unde infirmitatis & mortalitatis pestis invaserat castellanos, irruente in illis partibus grandinis tempestate. Sed castellani foetidissimum effodientes cadaver, ipsum extra castrum in loco foetido tumularunt; & sic cessante causa, cessavit pariter quod urgebat. Quidam etiam Rectoris nostri tunicam rapiens de sepulcro, lavit sanguinem ex eadem, projiciendo ipsum in loco putredini deputato, unde sensit postmodum divinae judicium ultionis. Ex sanguine autem ejus aliquantulum est collectum, [Sanguinis aliquid, in Ecclesia collocatur.] & repositum in quadam pyxide....... d permanet in majori ecclesia collocatum. Quid plura? Fere omnes, qui de nostri Patroni fuerunt morte suspecti, suae iniquitatis mercedem a Domino perceperunt. Nec putent se aliqui poenam debitam evasisse, cum id quod differtur non semper ab hominibus auferatur; cum arcus magis extensus feriat fortius resistentem, & divinum judicium puniat crudelius contumacem; cum Deus zelotes peccata [0090B] patrum usque in tertiam & quartam generationem se asserat temporaliter vindicare; cum non omnes vituli adoratores punierit, sed vindictam in successores distulerit exercendam; cum mors Christi post quadraginta e duos annos fuerit vindicata. Godefridus Henschenius – Daniel Papebrochius (eds.), Acta sanctorum: Maii V, vigesima prima Maii, Parisiis et Romae: Apud Victorem Palmé 1866, s. 89-90.