STARÝ ZÁKON GENESIS 41 1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium 2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus 3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus 4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao 5 rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae 6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur 7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem 8 et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur 9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce 14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni 17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat 25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28 qui hoc ordine conplebuntur 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur 33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia. EXODUS 20 1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos 2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis 3 non habebis deos alienos coram me 4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra 5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me 6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea 7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra 8 memento ut diem sabbati sanctifices 9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas 11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum 12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi 13 non occides 14 non moechaberis 15 non furtum facies 16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt.