dies -iei, m./f. Horae -arum, f. pi. vigiles, vigiliae calendarium ~i, n. a) Latini hoc nomine appellant librum, in quo faeneratores perscribebant nomina eorum, quibus pecuniam faenori dederant et pensionis solvendae quantitatem. quoniam Kalendis pecunia faenebris collocari solebat, et Kalendis itidem, vel Idibus eius usura solvi. b) *,posterioribus temporibus calendarium dictum est etiam liber, in quo anni, mensium ac dierum ac lunarium mutationum ratio per- scribitur, vide specimen calendarii ruralis in illustratione apposita. MENSIS iANVAX Ol ES-XX*tt NOWOVUfT iMOX-HOK-Xm SOL TYTCAA IVNONIS fALVJ AOVITYA SALIX MAVNDO C*0ITVH SACdiriCAHl MENSIS ree it AK DIESXXVHt NONQV.INf. DIESiHORiXS SOt'AQVAXlO TYTELtrtnVNI SCCCTEi SMIVNTVK VINEARVM $vpEnnc-couii HARVNDINtS IXCEMOVNT PARENTAL! A LVPERCALIA |fA«A-COCHATO TERMINALI S MENSIS MARTI VS Ol ES «XX XI InonscptiAahI DIESSHÖfX« NOXCKORXK /eoVlNOCTIK Vtt|-KAl»AP*| SOVP»SA«V$ ItVTCkMllBME flClKDAMIN I (I PAST! NO PVTANTVA IIWEIXSCIMTV* mSlOÜMAVlGJVM S«A-MAMVRI$ UBtAAU?V»1ffl»ť TRtA'tAVATO apud Romanos dies et nox in duodecim horas dividebatur, quae secundum tempus anni longi-ores aut breviores erant. in castris nox quattuor vigiliis (vigiles, vigiliae) constabat. interdiu hora prima ab ortu solis numerabatur (plus minus horae sextae nostri temporis congruit), hora tertia media erat inter ortum solis et meridiem, hora sexta meridie coepit, hora nona media erat inter meridiem et occasum solis. aestate ab hoťa" sexta" cum maxi-mus erat calor, Romani somnum capere sole-bant (a quo italiane: la siesta), prima, tertia, sexta, nona in coenobiis tempora orationum et cantuum sunt, quae nomina ab his horis capiunt. tabula monstrat quomodo Romani in aequinoc-tiis (aequinoctium.soUtitium) diem et noctem mensi sint. a dj£ adiectivum diurnus derivatur (acta diurna}, a nocte autem nocturnus. sunt deae, quae horis praesunt, lovis ac Themi-dis filiae, apud mythologos communiter tres Horae sunt tribusque temporibus anni respondent. tres Horae in opere caelato arae cuiusdam villae Borghese; exemplar huius operis caelati aetate Periclis (V. saeculo a. Ch. n.) perfect urn est prima Hora, quae flores portat, respondet yen, secunda uvis autumnum indicat, tertia manu sinistra spicam frumenti gerens est aestas. deest quartum tempus anni, hiems. horologium -i, n. horologium est instrumentum, quo tempus diei definitur, sive horologio solario sive clepsydra: in clepsydra aqua e superiore vase in inferius vas guttatim cadens tempus indicat. vigil (-is) est is, qui vigilat, qui non dormit. vigiles sunt excubitores nocturnique custodes. vieilia. -ae, f. est vigilatio, insomnia, in re militari vigilia dicitur, quae fit a multibus custo-diendi causa. vigiliae militares quattuor erant, prima, secunda, tertia, quarta. singulae tri bus horis constabant. noctes in duodecim horas dividebantur, quae aestivo tempore breviores, hiemali tempore autem longiores erant. (dies) Hieronymus, ep. 140, n. 8, 2: ,,nox in quattuor vigilias dividitur, quae singulae trium horarum spatio supputantur ..." imago vigiliae militaris ex Aeneide Vatican? sumpta.