Vulgáta, Stuttgartské vydání Jan 1,1–14 [1] in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum [2] hoc erat in principio apud Deum [3] omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est [4] in ipso vita erat et vita erat lux hominum [5] et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt [6] fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes [7] hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum [8] non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine [9] erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum [10] in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit [11] in propria venit et sui eum non receperunt [12] quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius [13] qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt [14] et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Lukáš 2, 41–51 [41] et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae [42] et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi [43] consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius [44] existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos [45] et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum [46] et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem [47] stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius [48] et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te [49] et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse [50] et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos [51] et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo Matouš 3, 13–4, 11 [13] tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo [14] Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me [15] respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum [16] baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se [17] et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 4 [1] tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo [2] et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit [3] et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant [4] qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [5] tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi [6] et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [7] ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum [8] iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum [9] et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me [10] tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies [11] tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei Lukáš 15, 11–32 [11] ait autem homo quidam habuit duos filios [12] et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam [13] et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose [14] et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere [15] et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos [16] et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat [17] in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo [18] surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te [19] et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis [20] et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum [21] dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus [22] dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes [23] et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur [24] quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari [25] erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum [26] et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent [27] isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit [28] indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum [29] at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer [30] sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum [31] at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt [32] epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Marek 5, 1–20 [1] et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum [2] et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo [3] qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare [4] quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare [5] et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus [6] videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum [7] et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas [8] dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine [9] et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus [10] et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem [11] erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens [12] et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus [13] et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare [14] qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti [15] et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt [16] et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis [17] et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum [18] cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo [19] et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui [20] et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Jan 8, 3–11 [3] adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio [4] et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio [5] in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis [6] haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra [7] cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat [8] et iterum se inclinans scribebat in terra [9] audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans [10] erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit [11] quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Jan 3, 16–21 [16] sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam [17] non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum [18] qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei [19] hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera [20] omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius [21] qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta