Carmen XIV MODUS LIEBINC. De puero niveo. 1a Advertite, omnes populi, ridiculum et audite, quomodo 5 Suevum mulier et ipse illam defraudaret. 1b Constantiae civis Suevulus trans equora gazam portans navibus 5 domi coniugem lascivam nimis relinquebat. 2a Vis remige triste secat mare, ecce subito orta tempestate 5 furit pelagus, certant flamina, tolluntur fluctus, post multaque exulem vagum litore 10 longinquo nothus exponebat. 2b Nec interim domi vacat coniux; mimi aderant, iuvenes secuntur, 5 quos et inmemor viri exulis excepit gaudens atque nocte proxima pregnans filium 10 iniustum fudit iusto die. 3a Duobus volutis annis exul dictus revertitur. 5 Occurit infida coniux secum trahens puerulum. Datis osculis 10 maritus illi «De quo», inquit, «puerum istum habeas, dic, aut extrema patieris.» 3b At illa maritum timens dolos versat in omnia. 5 «Mi», tandem, «mi coniux», inquit, «una vice in Alpibus nive sitiens 10 extinxi sitim. Inde ergo gravida istum puerum damnoso foetu heu gignebam.» 4a Anni post hec quinque transierunt aut plus, et mercator vagus instauravit remos: 5 ratim quassam reficit, vela alligat et nivis natum duxit secum. 4b Transfretato mari producebat natum et pro arrabone mercatori tradens 5 centum libras accipit atque vendito infante dives revertitur. 5a Ingressusque domum ad uxorem ait: «Consolare, coniux, consolare, cara: 5 natum tuum perdidi, quem non ipsa tu me magis quidem dilexisti. 5b Tempestate orta nos ventosus furor in vadosas sirtes nimis fessos egit, 5 et nos omnes graviter torret sol, at il- le nivis natus liquescebat.» 6 Sic perfidam Suevus coniugem deluserat; sic fraus fraudem vicerat: 5 nam quem genuit nix, recte hunc sol liquefecit.