Caesarius z Heisterbachu, Dialogus miraculorum (Caesarius von Heisterbach, Dialogus miraculorum V, lat.-deutsch, ed.H. Schneider, Turnhout, Brepols 2009) Liber XII. De praemio mortuorum Capitulum XLVI. De scholare, cuius anima in specie columbae assumpta est In civitate Bonennsi quaedam inclusa erat habitans, religiosa satis atque devota. Haec cum nocte quadam rimulis cellae suae splendorem immiti cerneret, et diem esse putaret, territa propter horas nondum dictas, surrexit, fenestram versus cimiterium aperuit; et ecce iuxta caput sepulchri cuiusdam scholaris recenter illuc sepulti, miri decoris feminam stare conspexit. Gloria corporis eius eandem lucem creaverat. Stabat et columba nivea super tumulum, quam illa rapiens misit in sinum suum. Inclusa vero licet iam intelligerent quae esset, tamen cum reverentia quaenam foret requisivit. Cui illa: „Ego sum mater Christi, et animam scholaris huius qui vere martyr est tollere veni.“ Revera scholares si innocenter vivunt et libenter discunt, martyres sunt. Quod si postea artes doctas in caritate, maxime in Dei servitio exercuerint, magnam ex hoc mercedem consequentur. De hoc audias exemplum. Petrus Alfonsi, Disciplina clericalis (Pietro Alfonsi. Disciplina clericalis, ed. Cristiano Leone, Roma, Salerno 2010) V. Exemplum de homine et serpente [1] Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentum et stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactus serpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit. Tunc homo: „Quid“, inquit, „facis? Cur malum pro bono reddis?“. „Naturam meam“, dixit serpens, „facio“. „Bonum“, ait ille, „tibi feci, et illud malo mihi solvis?“ [2] Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totum ut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: „De hac causa iudicare per auditum ignoro, nisi quialiter inter vos primum fuerit ad oculum videro. Religatur iterum serpens ut prius. Modo“, inquit vulpis, „o serpens, si potes evadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonne legisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?“ [3] Dixit Arabs quidam filio suo: „Si gravatus fueris aliquo modo et facile possis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberis amplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore“.