Isidor ze Sevilly, Etymologiae (VI-VII, Praha 2004) VI, 2 De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum. (34) Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. (35) Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens: „Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham,“ significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. (36) Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens: „Vox clamantis in deserto, parate viam Domino,“ ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: „Et prophetam in gentibus posui te.“ (37) Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens: „Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,“ ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam huisse effectum pro salute mundi. (38) Ipse est sacerdos, de quo dictum est in Psalmis: „Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.“ Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. (39) Quartus Iohannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo venisse et post mortem ad caelum iterum remeasse. (40) Hi sunt quattuor Evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. (41) Animalia autem dicta sunt, quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis et quae promiserit in priori. (42) Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis est, et alas senas, tegentes crura et facies suas; revelata sunt enim, quae tegebantur, in adventum Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. (43) Graece enim εὖ bonum, ἀγγελία adnuntiatio dicitur. Unde et angelus nuntius interpretatur. Nový zákon Jan 1,1–14 [1] in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum [2] hoc erat in principio apud Deum [3] omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est [4] in ipso vita erat et vita erat lux hominum [5] et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt [6] fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes [7] hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum [8] non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine [9] erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum [10] in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit [11] in propria venit et sui eum non receperunt [12] quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius [13] qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt [14] et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Lukáš 2, 41–51 [41] et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae [42] et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi [43] consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius [44] existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos [45] et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum [46] et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem [47] stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius [48] et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te [49] et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse [50] et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos [51] et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo Matouš 3, 13–4, 11 [13] tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo [14] Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me [15] respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum [16] baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se [17] et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 4 [1] tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo [2] et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit [3] et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant [4] qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [5] tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi [6] et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [7] ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum [8] iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum [9] et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me [10] tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies [11] tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei Lukáš 15, 11–32 [11] ait autem homo quidam habuit duos filios [12] et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam [13] et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose [14] et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere [15] et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos [16] et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat [17] in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo [18] surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te [19] et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis [20] et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum [21] dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus [22] dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes [23] et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur [24] quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari [25] erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum [26] et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent [27] isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit [28] indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum [29] at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer [30] sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum [31] at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt [32] epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est Marek 5, 1–20 [1] et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum [2] et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo [3] qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare [4] quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare [5] et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus [6] videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum [7] et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas [8] dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine [9] et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus [10] et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem [11] erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens [12] et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus [13] et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare [14] qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti [15] et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt [16] et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis [17] et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum [18] cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo [19] et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui [20] et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Jan 8, 3–11 [3] adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio [4] et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio [5] in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis [6] haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra [7] cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat [8] et iterum se inclinans scribebat in terra [9] audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans [10] erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit [11] quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare Jan 3, 16–21 [16] sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam [17] non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum [18] qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei [19] hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera [20] omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius [21] qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta Lukáš 22, 7-20 [7] venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha [8] et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus [9] at illi dixerunt ubi vis paremus [10] et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat [11] et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem [12] et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate [13] euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha [14] et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo [15] et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar [16] dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei [17] et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos [18] dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat [19] et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem [20] similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur