LIST H. JANA HUSA PRAŽSKÉ UNIVERSITĚ V. Novotný, M. Jana Husi Korespondence a dokumenty. 155 (V Kostnici, v žaláři u Bosáků, 27. června 1415) Honorabiles et in Christo Ihesu amantissimi magistři, bacalarii et scolares universitatis Pragensis! Hortor vos in ipso piissimo Ihesu, ut diligatis invicem, scismata extirpetis, honorem dei ante, omnia intendatis, habentes mei memoriam, qualiter semper intendebam profectum universitatis ad honorem dei perducere, qualiter dolebam super discordiis vestris et excessibus, qualiter nacionem nostram preclaram volebam congregare in unum. Et ecce, quomodo in aliquibus meis carissimis, pro quibus vitam exposuissem, facta est mihi nimis amara, obprobriis, blazfemiis ět ultimo amara mořte affligens me. Ignoscat illis deus omnipotens, quia nesciunt, quid fecerunt. Pro quibus sincero corde oro, ut parcat illis. Ceterum, amantissimi in Christo Ihesu, state in cognita veritate, que super omnia vincit et invalescit usque in eternum. Scitote eciam, quia nullum articulum revocavi, nec abiuravi. Volebat concilium, ut omneš et quemlibet articulum extractum de libellis dicerem fore falsum. Nolui, nisi scriptura ostenderent falsitatem; unde quicumque esset sensus falsus in quocumque illo articulo, illum detestor et comitto ipsum correccioni domini Ihesu Christi, qui meam sinceram intencionem cognoscit, non interpretando ad sensum sinistrum, quem ego non intendo. Et vos eciam hortor in domino, ut quemcumque sensum falsum possetis comprehendere in illorum articulorum aliquo, quod illum detestemini, sed veritate, que intenditur, semper salva. Oretis deum pro me, et salutate invicem in sancta pace. Magister Johannes Hus in vinculis et in carcere iam stans in presentis vite littore, expectans in crastino diram mortem, que, spero, purgabit mea peccata, nullam heresim in me de gracia dei inveniens, cum toto corde profiteor quamlibet credibilem veritatem. Scriptum feria quinta ante vigiliam sancti Petri. Rogo, diligatis Bethleem et Galium constituite in locum mei, quia spero, quod dominus cum eo est. Amen. Recomendo vobis Petrům de Mladonowicz, fidelissimum et constantissimum neum consolatorem et confortatorem.