3 Legenda Christiani = Vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius. Ed. Jaroslav Ludvíkovský, Praha 1978. Cap. 7. Agebantur vero hec temporibus Henrici, regis Saxonum, qui primus inter ipsos, Christo sibi propicio, dyadema inposuit, cui felix isdem amicus iungebatur assidue. Ergo ut cepta insequamur: Boleslaus igitur domum propriam seu curtim habens in urbe, cognomine vocitata suo, undique iam iaculis dyaboli sauciatus cupiditateque regnandi accensus, dum sollempnitas beatorum Cosme et Damiani martyrum, que biduo ante beati archangeli Michaelis colitur, instaret, inibi quoniam in honore eorundem sanctorum consecrata habetur ecclesia, capiunde occasionis causam ratus, prefatum fratrem suum felicem dolose ceu ad convivium accersit, sed ut revera patuit, pocius ad immolandum. Que cuncta sibi notissima forent quamvis, tamen animo intrepido manens, cunctos sibi familiaritate amiciciaque iunctos exosculans, ultimumque vale faciens, profectus est armis munitus fidei. Quo cum pervenisset, cuncta sibi dupliciter parata reperit, convivium scilicet ingenti cum apparatu inimicorumque validam armatorum occultorum manum. Ecclesiam deinde petens, missarum sollempniis rite peractis, Deo sanctisque Cosme et Damiano, quorum festiva anniversariorum celebratur dies, semet commendans domum convivii letabundus ingreditur. Cumque iam residencium corda malivolorum, olim infecta felle homicidii, cibis potibusque incalescerent, absconditum paulisper aperire vulnus cepere. Mucrones siquidem gestantes sub amictibus post tergumque eosdem occultantes, semper de ictibus meditantes, ter surrexere terque identidem resedere, gubernatore Deo patrare illud eos vetante, uti forsan crastinum sanctificare optante diem, a sollempniis vacantem. Sanctus igitur bachantes cernens ipsos, intrepidus persistens, mensam quantocius sustollere acceleravit. Secedentemque paulisper loco a convivii amicorum ipsius unus aggreditur, inquiens: Equum preparo en tibi occulte, quo ascenso quantocius ab hiis discedere, mi domine, tempta; imminet enim mors tibi. Cui nec ad punctum acquiescens, rursus locum convivii petens, calice accepto, precaria coram omnibus potans, alta profatur voce: In nomine beati archangeli Michaelis bibamus hunc calicem, orantes et deprecantes, animas quo nostras introducere dignetur nunc in pacem exultacionis perpetue. Cui cum quique fideles respondissent: amen, hausto potu universos deosculans, hospicium repetit et membra delicatissima quieti indulgens ac Deo teste precibus et psalmodiis diu insistens, tandem fessus quievit. Advenit et tempus celebrandarum vigiliarum, quibus beatus vir, ut semper, devotus interfuit. Sane in tantum sancta anima Christiane religionis et ecclesiastici propositi vigori favebat, ut quod perfectissimorum monachorum dicimus esse insigne, totam Veteris testamenti historiam in ipsis vigiliis coram se legere suo tempore suos compelleret. Sed et sacrosanctis diebus, pasche dico et penthecostes sabbatis, quando baptisma generale celebrari solet in sancta Dei ecclesia, ut nichil ex hiis, que Dei sunt, sibi deesset, si parvuli scrutiniorum tempore non inveniebantur, mittebat ad forum et pueros, quotquot venales manus vendentis attulerat, pro solius Dei amore sibi emebat et ita deitatis operi operam beatus spiritus dans, nunquam quidquam consuetudini divine deesse sufferebat. Legis hec, pontifex alme, et que vix ipsos summi in ecclesia gracia Dei viros [vix] implere potuisse noveras, layci ordinis virum et eundem ducem et prepositum unius gentis, que et gencium ferox ipsa natura habetur, adimplesse tenuissime miraris. Oro, pro ingenito tibi sapiencie fonte, patrum felicissime, mecum et scripta et scribenda laude digna extollas, quia sicut iusseras, preter ea, que tuo ore audieram, aut mecum a fide et sanctitate plenis vera compereras, aliqua stilo perstringere omnino refugio. Sed cepta ut prosequamur! Beatus martyr mox gloria honoris et operis perseverancia coronandus, ut diximus, matutinam laudem Deo redditurus, ecclesiam matrem petit. Hac autem gracia adeo vir eterne memorie 4 florebat, ut nulli esset dubium eum ante lucem, vota ut persolveret, sanctitatis ianuas aditurum. Et hanc horam alter Cayn prestolans, neci peragende oportunam existimabat. Certe video, quia quidquid unquam Sanctarum scripturarum pagina implendum nunciaverat, usque ad unum iota consumabuntur, que et male agentibus alludit, cum dicit: Omnis, qui male agit, odit lucem. Ante noctem siquidem frater sancti martyris, non iam frater, sed perversus parricida, presbytero ecclesie sanctorum Cosme et Damiani iniunxerat, ut venienti quidem ecclesiam ingredi omnino negaret, ne forte militibus eius fidelibus seu camerariis eius, qui adhuc lecto detinebantur, vel populis supervenientibus liberaretur et ne sanguinis effusione et sceleris opus ecclesiam fedare et infringere videretur. Dum ista scribo, ecce ad mentem venit Iudeorum iniqua congressio, qui quidem ingressu pretorii Pylati contaminari, sed mortem Domini non pertimescebant. Sic et iste proprii germani infelix carnifex parietes ecclesie sanguine polluere timet, qui manus a fraterna cede non abstinet. Tuo, omnium hostium severissime, verbo condempnaris et confoderis, qui eo, quem fundis, cruore, loca sancta infici perhorrescis. Sed factum est, ut iusseras. Nam precioso martyre ante matutinarum laudem ecclesiam properante cupientique ante popularem strepitum Deum patrem in cubiculo sui sanctissimi cordis secretissime exorare, interim fraterne insidie preparantur et gladius ad victimam Christo preparandam exacuitur. Sed quid dolorem cordis, quid lacrimas oculis congemino, dum mortem iusti, transitum innocentis multis sermonibus cogor enarrare? Habet certe plurima verba dolor ingens. Sed passionem sancti martyris avide scire cupientibus ne diu differam. Surgit mox victima Christi futurus beatus Wenceslaus, ecclesiam sancto suo illo more properare siciens, oracioni quo sibi prolixiori secretissime procumbere liceret, priusquam popularis adventasset conventus, et ut pastor bonus cum grege communes matutinarum laudes vel audire vel percantare cupiens, insidiarum mox laqueos perpetitur. Nam presbiter illius ecclesie, unus ex hiis, a quibus egressa est iniquitas a Babilone, mox ut virum Dei adventare perspexit, secundum iussionem malignorum ecclesie ianuam clausit. Insurgunt et parate insidie, frater videlicet et omnis eius armatura. Et videns fratrem, Dei electus miles, cum graciarum accione collum ipsius brachiis amplectens ac deosculans, salutat dicens: Bene semper valeas, mi frater, et bonis vite huius ac future locupleteris et te Christus in suo eterno convivio recipiat, qui me heri tanta plenitudine et meos refecisti. Ad que ille superbo spiritu et torvis oculis, erigens ensem manu, quem occulte gestabat sub clamide, respondit: Heri quidem prout tempus dedit, nunc autem sic frater fratri ministrabit! Et vibrans in capite eius ferit gladio, vixque sanguinem, virtute Domini favente, elicere potuit. Tanto horrore enim miser percussus erat rei magnitudine, ut eciam secunda vice feriens, nichil viri fortis se posse agere miraretur. Cuius nudum sua manu ensem beatus Wenceslaus captans: Quam pessime, inquit, agis wulnerando me! Cum vero eum cerneret a cepto minime desistere opere, tandem ipsum, ut aiunt quidam, arripiens, pedibus suis substernens: Eya, inquit, perdite tuo iudicio, vides, ut bestiarum minimam manu propria te conterere valeam, sed absit dextre servi Dei, ut unquam fraterno cruore maculetur. Gladiumque, quem abstulerat, fratri restituit, manum ex eo iam sanguinolentam ferens, ecclesiam velociter properans. Ille vero infelix voce grandi vociferans eumque persequens: Mei inquit, mei, ubi estis? Domino vestro quam pessime succurritis et tali in angustia constituto misere subvenitis! Tunc omnis malignorum cohors de latebris profugi, cum gladiis et lanceis multis prorumpentes, vulneribus gravibus laniantes, interimerunt eum ante ecclesie ianuam. Tunc eciam sancta anima in illo campo certaminis, huius vite liberata ergastulo, sanguine laureata, migravit victrix ad Dominum IIIIo kalendarum octobrium, celo gaudente, terra plorante, anno dominice incarnacionis DCCCCXXVIIII. Eiusque exanime corpus mater, quam nuper peccatis ipsius exigentibus pepulerat rursumque in pace pro Christi amore revocaverat, quibusdam cum fidelibus rapientes, in tumba tandem proicientes, humo cooperuerunt, non ut decebat martyrem, sed ut assolet quisquam honoris aut beatitudinis expers mortalium. Sed ille beatus miles ex pena et contumelia numerosiorem 5 surgit ad gloriam et quanto vilius a filiis dyaboli et membris eius martyr preciosus tractatur, tanto carior suo Domino et concivibus celorum presentatur. Efficitur socius angelorum, consors apostolorum, coheres martyrum, iungitur quieti confessorum, virginum integritati possidetque coronam eterne viriditatis et pulchritudinem perhennis amenitatis. Sicque ducatu terrene nobilitatis, quo quondam strennue pollebat, contempto, regnum celeste dux et martyr verus intravit. Sed nos tante siccitatis et rusticitatis hec sapiencioribus relinquentes, ad simplicem miraculorum eius hystoriam scribendam stilum vertamus!