Isidor ze Sevilly, Etymologiae (VI-VII, Praha 2004) VI, 2 De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum. (34) Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. (35) Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens: „Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham,“ significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. (36) Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens: „Vox clamantis in deserto, parate viam Domino,“ ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: „Et prophetam in gentibus posui te.“ (37) Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens: „Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,“ ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. (38) Ipse est sacerdos, de quo dictum est in Psalmis: „Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.“ Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. (39) Quartus Iohannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo venisse et post mortem ad caelum iterum remeasse. (40) Hi sunt quattuor Evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. (41) Animalia autem dicta sunt, quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis et quae promiserit in priori. (42) Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis est, et alas senas, tegentes crura et facies suas; revelata sunt enim, quae tegebantur, in adventum Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. (43) Graece enim εὖ bonum, ἀγγελία adnuntiatio dicitur. Unde et angelus nuntius interpretatur. … (49) Apocalypsin librum Johannes evangelista scripsit eo tempore, quo ob evangelii praedicationem in insulam Pathmon traditur relegatus. Apocalypsin autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum, quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit: „Apocalypsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis…“ Apocalypsis 5 et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem ^2 et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius ^3 et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum ^4 et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum ^5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius ^6 et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram ^7 et venit et accepit de dextera sedentis de throno ^8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum ^9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione ^10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram ^11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium ^12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ^13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ^14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt 6 et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni ^2 et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret ^3 et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni ^4 et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus ^5 et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua ^6 et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris ^7 et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi ^8 et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae ^9 et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant ^10 et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra ^11 et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi ^12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis ^13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur ^14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt ^15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium ^16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni ^17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare 8 et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora ^2 et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae ^3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum ^4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo ^5 et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus ^6 et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent ^7 et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est ^8 et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis ^9 et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit ^10 et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum ^11 et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt ^12 et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter ^13 et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri 21 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est ^2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo ^3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus ^4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt ^5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera ^6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis ^7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius ^8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda ^9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni ^10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo ^11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum ^12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel ^13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres ^14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni ^15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum ^16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt ^17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli ^18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo ^19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus ^20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus ^21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum ^22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus ^23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus ^24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam ^25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic ^26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam ^27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni Lucas 20 ^7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha ^8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus ^9 at illi dixerunt ubi vis paremus ^10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat ^11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem ^12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate ^13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha ^14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo ^15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar ^16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei ^17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos ^18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat ^19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem ^20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur