^ Isidor ze Sevilly, Etymologiae (VI-VII, Praha 2004) VI, 2 De scriptoribus et vocabulis sanctorum librorum. (1) Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. (2) Pentateuchus autem a quinque voluminibus dicitur; πέντε enim Graece quinque, τεῦχος volumen vocatur. (3) Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. (4) Exodus vero exitum ab Aegypto, vel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. (5) Leviticus appellatus, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur totusque in eo ordo Leviticus adnotatur. (6) Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. (7) Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo replicantur… (15) Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thehilim, quod interpretatur volumen hymnorum. (16) Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et David et Salomon, Asaph, Ethan et Idithun et filii Core, Eman, Ezraithae et reliquorum, quos Esdras uno volumine conprehendit. (17) Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse conpositi. Nam in more Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant, nunc Sapphico nitent trimetro, vel tetrametro pede incedentes. Starý zákon Psalmus 22 ^ ^1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David ^2 Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum ^3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi ^4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel ^5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos ^6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi ^7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis ^8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput ^9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum ^10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae ^11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu ^12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet ^13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me ^14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens ^15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei ^16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me ^17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos ^18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me ^19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem ^20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice ^21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam ^22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam ^23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te ^24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum ^25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; ^26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum ^27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi ^28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium ^29 quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium ^30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram ^31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi ^32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus; Genesis 25 ^19 hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac ^20 qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban ^21 deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae ^22 sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum ^23 qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet ^24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt ^25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob ^26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli ^27 quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis ^28 Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob ^29 coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus ^30 ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom ^31 cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua ^32 ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita ^33 ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita ^34 et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset 27 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum ^2 cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae ^3 sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis ^4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar ^5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret ^6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei ^7 adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar ^8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis ^9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur ^10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur ^11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis ^12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione ^13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi ^14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius ^15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum ^16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit ^17 dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit ^18 quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi ^19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua ^20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam ^21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non ^22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau ^23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi ^24 ait tu es filius meus Esau respondit ego sum ^25 at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto ^26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi ^27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus ^28 det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini ^29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur ^30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau ^31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua ^32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau ^33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus ^34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi ^35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ^36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem ^37 respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam ^38 cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret ^39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper ^40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ^41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum ^42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te ^43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran ^44 habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui ^45 et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die ^46 dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo 29 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem ^2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur ^3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent ^4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran ^5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus ^6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo ^7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ^8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges ^9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat ^10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur ^11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit ^12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo ^13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris ^14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius ^15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias ^16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel ^17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu ^18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis ^19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me ^20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine ^21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam ^22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias ^23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum ^24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam ^25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi ^26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias ^27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis ^28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem ^29 cui pater servam Balam dederat ^30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis ^31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente ^32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus ^33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon ^34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi ^35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere 30 ^22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius ^23 quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum ^24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum ^25 nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam ^26 da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi ^27 ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te ^28 constitue mercedem tuam quam dem tibi ^29 at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua ^30 modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae ^31 dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua ^32 gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea ^33 respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent ^34 dixit Laban gratum habeo quod petis ^35 et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum ^36 et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius ^37 tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius ^38 posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent ^39 factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa ^40 divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus ^41 igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent ^42 quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob ^43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos 32 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei ^2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra ^3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom ^4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem ^5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo ^6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ^7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas ^8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur ^9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi ^10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior ^11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis ^12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest ^13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo ^14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti ^15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem ^16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem ^17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris ^18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit ^19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum ^20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi ^21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris ^22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc ^23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant ^24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane ^25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit ^26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi ^27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob ^28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis ^29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco ^30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea ^31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede ^32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit 35 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum ^2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra ^3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei ^4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem ^5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes ^6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo ^7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum ^8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus ^9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei ^10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel ^11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur ^12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te ^13 et recessit ab eo ^14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum ^15 vocansque nomen loci Bethel ^16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel ^17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium ^18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae ^19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem ^20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem ^21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis ^22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim ^23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon ^24 filii Rahel Ioseph et Beniamin ^25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim ^26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae ^27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac ^28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum ^29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui ^