1402 Febr. 24. Lanškroun. ‡N‡os Henlinus Semftenberger, tunc magister civium, cunctique civitatis Lanczkrone iu||rati, videlicet Mathias Korenzaler, Nycolaus Seczenssrag, Hertel sutor, Nicolaus Trewtwen, || Henzel Lubicher, Nycz sutor, Nicolaus Newmeyster, Cristenheyman, Herman Dawer, || Michael scriptor, Iohannes Dregzel, recongnoscimus tenore presencium universis, quod honorabiles viri domini Henricus prepositus et totus conventus monasterii prefati urbis Lanczkrone decem sexagenas grossorum bonorum nobis persolverunt parata cum pecunia pro preiudicio per deposicionem quarundam circa monasterium domuncularum civitati predicte per eos illato, iuxta quod reverendissimus in Cristo pater et dominus, dominus Iohannes, tunc episcopus Luthomislensis, pensato nostro preiudicio nobis per ipsos decreverat et statuerat persolvendas, de quibus X sexagenas nos prefati magister civium et iurati iam dictos dominos tam ex parte nostri quam ex parte omnium successorum nostrorum atque tocius nostre civitatis predicte conmunitatis protestamur quittos et reddimus solutos. In cuius rei testimonium et robur firmius sigillum civitatis nostre prefate presentibus est appensum. Acta sunt hec anno Domini millesimo quadringentesimo secundo, feria sexta, in die sancti Mathie apostoli. 1403 Dec. 3. s. l. ‡N‡os Henricus prepositus totusque monasterii Lanczkronensis conventus ordinis beati Augustini Luthomislensis diocesis recongnoscimus || tenore presencium universis, quod quia venerabiles viri, domini nostri graciosi decanus prepositus totumque Olomucensis ecclesie capitulum || certitudinaliter scientes nos ecclesiam in Nezamislicz villa nostra vigore incorporacionis nostro monasterio secundum omnes || processus debitos facte et a sede apostolica confirmate per septennium fere iam legitime possedisse et hucusque per fratres nostros possidere, perpendentes eciam quendam presbiterum Michkonem de Czihowicz vacacione pro eadem ecclesia inique ac indebite nos impetere, abhorrentes nichilominus, ut viri veraces falsidicam illius impetracionem et per consequens iniustam nostri impeticionem, ut ex nostris et eius munimentis probari valet, ad oculum nostre appellacioni et nobis appellantibus adversus Michkonem iam dictum astare dignati sunt et astant ex gracia confoventes nos circa iusticiam nostram velut puri iusticie sectatores. Nos, qui supra, prepositus cum ceteris promittimus bona fide ipsos dominos graciosos ab omni dampno indempnes reddere et ad omnem eos impetentem nos interponere, si occasione preexpresse ipsorum nobis adherencie a quovis fuerint impetiti. Sub testimonio presencium, quibus prepositi et conventus nostri predictorum sigilla de intencione nostra et certa sciencia sunt appensa. Anno Domini M^o CCCCIII^o, feria II^a in vigilia sancte Barbare, virginis gloriose.