Kodikologie – ukázka literární písemnosti Název: Iohannes Hus, Contra Stephanum Palecz Místo uložení: Národní knihovna ČR, Praha Signatura: III G 6, fol. 62r–74v Doba vzniku a provenience: polovina 15. století, Čechy Písmo: gotická kurzíva Přepis: | [fol. 68r] Ulterius in 3^o item ponit fictor quidamista distinccionem correccionis et condempnacionis et equivocacionem huius signi ‚ecclesia‘. Ipsi – nos denotans – multa iura de hoc allegant contra se expresse iacientes, quia ipsi in materia fidei nolunt ad papam et suum collegium recurrere. Hic fictor, sacre theoloye doctor, primo dicit falsum, cum nos parati fuimus recurrere ad papam et cucurrerant nostri et obtulerunt se coram papa ad penam ignis contra quemlibet, qui auderet in materia fidei aliquid opponere nostre parti. 2^o peccat in hoc, quod indignatur nobis, quia ad eius libitum ad curiam pape non currimus, et falsum addit dicens, quod volumus hic in Praga a scolaribus iudicari, pretendens, quod non a prelatis secundum Dei legem, sed a studentibus solum vellemus iudicari. Cum enim defecit sibi Scriptura cum suis collegis, quam posset nobis obicere et nos de aliquo errore convincere, cucurrit hinc inde et, ut esset forcior in multitudine, reduxit in memoriam, quomodo posset illos sibi atrahere, qui erant sui et eius college precipui inimici; et non habens causam adversum nos recepit articulos, qui sunt prelatis contrarii, et cucurrit ad eos, qui gavisi sunt videntes ipsum et Stanislaum cancrizantes. Unde inito consilio pactum fecerunt invicem, ut articulos in pretorio condempnarent. Unde de illis dicit, quod condempnati sunt 45 articuli ex hac causa, quod nullus ex illis 45 articulis est katholicus, sed quilibet eorum aut est hereticus, aut erroneus, aut scandalosus. O doctor, ubi probacio? Fictor es, causam fingis, quam non probas, tuum asserere vel negare non est aliquid liquide probare. Ostende Scripturam, assigna racionem veram! Ecce, nos venimus in locum publicum disputacionibus in Scriptura sacra deputatum et diximus et scripsimus publice, quod vestra condempnacio super articulis est irracionabilis et iniqua nullam ostendens Scripturam sacram de contrario. Sed racio vestra est, ut tu ponis, quia quilibet eorum est hereticus, aut erroneus, aut scandalosus. Sed iam dixi | [fol. 68v]