Vergilius, Aeneis I, 1–11 Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem 5 inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso quid ve dolens regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores 10 impulerit. tantaene animis caelestibus irae? P. Ovidius Naso, Metamorphoses I, 89–112 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 90 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, 95 nullaque mortales praeter sua litora norant; nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba derecti, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes. 100 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis 105 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores; mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis; 110 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Lucretius, De rerum natura I, 1–5 Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis: P. Ovidius Naso, Tristia IV, 10, 1–10 Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, quem legis, ut noris, accipe posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui noviens distat ab urbe decem. editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris, 5 cum cecidit fato consul uterque pari. siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, non modo fortunae munere factus eques. nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Pentadius, Cui pater amnis erat, fontes puer ille colebat laudabatque undas, cui pater amnis erat. se puer ipse videt, patrem dum quaerit in amne, perspicuoque lacu se puer ipse videt. quod Dryas igne calet, puer hunc inridet amorem 5 nec putat esse decus, quod Dryas igne calet. stat, stupet, haeret, amat, rogat, innuit, aspicit, ardet, blanditur, queritur, stat, stupet, haeret, amat. quodque amat ipse facit vultu, prece, lumine, fletu; oscula dat fonti, quodque amat ipse facit. 10 Seneca, Oidipús, 449–465 Te Tyrrhena, puer, rapuit manus, et tumidum Nereus posuit mare, 450 caerula cum pratis mutat freta: hinc verno platanus folio viret et Phoebo laurus carum nemus; garrula per ramos avis obstrepit; vivaces hederas remus tenet, 455 summa ligat vitis carchesia. Idaeus prora fremuit leo, tigris puppe sedet Gangetica. Tum pirata freto pavidus natat, et nova demersos facies habet: 460 bracchia prima cadunt praedonibus inlisumque utero pectus coit, parvula dependet lateri manus, et dorso fluctum curvo subit, lunata scindit cauda mare: 465