C. Valerius Catullus, c. 1 Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas. Iam tum, cum ausus es unus Italorum 5 omne aevum tribus explicare cartis Doctis, Iuppiter, et laboriosis! Quare habe tibi quidquid hoc libelli — qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo! 10 Horatius, Carmina I, 1 (vv. 1–14) Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum, sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis 5 terrarum dominos evehit ad deos; hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus; illum, si proprio condidit horreo quicquid de Libycis verritur areis. 10 Gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. Horatius, Carmina I, 11 Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios temptaris numeros. Ut melius quicquid erit pati! Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5 Tyrrhenum, sapias, vina liques et spatio brevi spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida aetas: carpe diem, quam minimum credula postero. Horatius, Carmina I, 2 (vv. 1–20) Iam satis terris nivis atque dirae grandinis misit Pater et rubente dextera sacras iaculatus arces terruit urbem, terruit gentis, grave ne rediret 5 saeculum Pyrrhae nova monstra questae, omne cum Proteus pecus egit altos visere montis, piscium et summa genus haesit ulmo, nota quae sedes fuerat columbis, 10 et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. Vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis 15 templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis. 20 Horatius, Carmina I, 8 Lydia, dic, per omnis te deos oro, Sybarin cur properes amando perdere, cur apricum deserit Campum, patiens pulveris atque solis, cur neque militaris 5 inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis temperet ora frenis. Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum sanguine viperino cautius vitat neque iam livida gestat armis 10 bracchia, saepe disco saepe trans finem iaculo nobilis expedito? quid latet, ut marinae filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae funera, ne virilis 15 cultus in caedem et Lycias proriperet catervas? Horatius, Carmina III, 1 (vv. 1–15) Odi profanum vulgus et arceo. Favete linguis: carmina non prius audita Musarum sacerdos virginibus puerisque canto. Regum timendorum in proprios greges, 5 reges in ipsos imperium est Iovis, clari Giganteo triumpho, cuncta supercilio moventis. Est ut viro vir latius ordinet arbusta sulcis, hic generosior 10 descendat in campum petitor, moribus hic meliorque fama contendat, illi turba clientium sit maior: aequa lege Necessitas sortitur insignis et imos, omne capax movet urna nomen. 15 Horatius, Carmina I, 3 (vv. 1–16) Sic te diva potens Cypri, sic fratres Helenae, lucida sidera, ventorumque regat pater obstrictis aliis praeter Iapyga, navis, quae tibi creditum 5 debes Vergilium; finibus Atticis reddas incolumem precor et serves animae dimidium meae. Illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci 10 commisit pelago ratem primus, nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae 15 maior, tollere seu ponere vult freta. Horatius, Carmina I, 14 O navis, referent in mare te novi fluctus. O quid agis? Fortiter occupa portum. Nonne vides ut nudum remigio latus, et malus celeri saucius Africo 5 antemnaque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? Non tibi sunt integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo. 10 Quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile: nil pictis timidus navita puppibus fidit. Tu, nisi ventis 15 debes ludibrium, cave. Nuper sollicitum quae mihi taedium, nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentis vites aequora Cycladas. 20 Horatius, Carmina IV, 7 Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribus comae; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda chorus. Inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, interitura simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 15 pulvis et umbra sumus. Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico quae dederis animo. 20 Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25 liberat Hippolytum, nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo. Horatius, Epod. 13 Horrida tempestas caelum contraxit et imbres nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc silvae Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, Occasionem de die dumque virent genua et decet, obducta solvatur fronte senectus. 5 tu vina Torquato move consule pressa meo. cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea levare duris pectora sollicitudinibus, 10 nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 'invicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo subtemine Parcae 15 rupere, nec mater domum caerula te revehet. illic omne malum vino cantuque levato, deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.' Horatius, Epod. 11 (vv. 1–18) Petti, nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi, amore, qui me praeter omnis expetit mollibus in pueris aut in puellis urere. hic tertius December, ex quo destiti 5 Inachia furere, silvis honorem decutit. heu me, per urbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus. 10 'contrane lucrum nil valere candidum pauperis ingenium' querebar adplorans tibi, simul calentis inverecundus deus fervidiore mero arcana promorat loco. 'quodsi meis inaestuet praecordiis 15 libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat fomenta vulnus nil malum levantia, desinet inparibus certare submotus pudor.' Horatius, Carmina I, 4 Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni trahuntque siccas machinae carinas, ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis. Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna 5 iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae; 10 nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna sive malit haedo. Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris. O beate Sesti, vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 Iam te premet nox fabulaeque Manes et domus exilis Plutonia, quo simul mearis, nec regna vini sortiere talis nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus nunc omnis et mox virgines tepebunt. 20 Horatius, Carmina II, 18 Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar; non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali 5 ignotus heres regiam occupavi, nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae. At fides et ingeni benigna vena est pauperemque dives 10 me petit; nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die 15 novaeque pergunt interire lunae; tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges 20 summovere litora, parum locuples continente ripa. Quid quod usque proximos revellis agri terminos et ultra limites clientium 25 salis avarus? Pellitur paternos in sinu ferens deos et uxor et vir sordidosque natos. Nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata 30 aula divitem manet erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris, nec satelles Orci callidum Promethea 35 revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali genus coercet, hic levare functum pauperem laboribus vocatus atque non vocatus audit. 40 Horatius, Carmina I, 7 Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen aut Ephesum bimarisve Corinthi moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos insignis aut Thessala Tempe; sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 5 carmine perpetuo celebrare et undique decerptam fronti praeponere oliuam; plurimus in Iunonis honorem aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: me nec tam patiens Lacedaemon 10 nec tam Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis. Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15 saepe Notus neque parturit imbris perpetuo, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit 20 Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque cum fugeret, tamen uda Lyaeo tempora populea fertur vinxisse corona, sic tristis affatus amicos: 'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25 ibimus, o socii comitesque. Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro: certus enim promisit Apollo ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes peioraque passi mecum saepe viri, nunc vino pellite curas; 30 cras ingens iterabimus aequor.'