Catullus, c. 29, 1–10 quis hoc potest videre quis potest pati nisi impudicus et vorax et aleo Mamurram habere quod comata Gallia habebat uncti et ultima Britannia. cinaede Romule haec videbis et feres. et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia ut albulus columbus aut Adoneus. cinaede Romule haec videbis et feres. es impudicus et vorax et aleo. Plautus, Menaechmi, 79–88 Homines captivos qui catenis vinciunt Et qui fugitivis servis indunt compedes, Nimis stulte faciunt mea quidem sententia. Nam homini misero si ad malum accedit malum, Maior lubidost fugere et facere nequiter. Nam se ex catenis eximunt aliquo modo, + Tum compediti | anum lima praeterunt Aut lapide excutiunt clavom: nugae sunt eae. Quem tu adservare recte ne aufugiat voles, Esca atque potione vinciri decet. Catullus, c. 8 Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa cum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat, fulsere vere candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. vale puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, vae te, quae tibi manet vita? 15 quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura. Horatius, Epod. 11 (vv. 1–18) Petti, nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi, amore, qui me praeter omnis expetit mollibus in pueris aut in puellis urere. hic tertius December, ex quo destiti 5 Inachia furere, silvis honorem decutit. heu me, per urbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus. 10 'contrane lucrum nil valere candidum pauperis ingenium' querebar adplorans tibi, simul calentis inverecundus deus fervidiore mero arcana promorat loco. 'quodsi meis inaestuet praecordiis 15 libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat fomenta vulnus nil malum levantia, desinet inparibus certare submotus pudor.' Horatius, Epod. 1 Ibis Liburnis inter alta navium, amice, propugnacula, paratus omne Caesaris periculum subire, Maecenas, tuo: quid nos, quibus te vita sit superstite 5 iucunda, si contra, gravis? utrumne iussi persequemur otium non dulce, ni tecum simul, an hunc laborem mente laturi, decet qua ferre non mollis viros? 10 feremus et te vel per Alpium iuga inhospitalem et Caucasum vel occidentis usque ad ultimum sinum forti sequemur pectore. roges, tuom labore quid iuvem meo, 15 inbellis ac firmus parum? comes minore sum futurus in metu, qui maior absentis habet: ut adsidens inplumibus pullis avis serpentium adlapsus timet 20 magis relictis, non, ut adsit, auxili latura plus praesentibus. libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus 25 aratra nitantur meis pecusve Calabris ante Sidus fervidum Lucana mutet pascuis neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia: 30 satis superque me benignitas tua ditavit, haud paravero quod aut avarus ut Chremes terra premam, discinctus aut perdam nepos.