Texty 1. text Hiems, ver, aestas autumnusque sunt tempora anni, quae valebant adhuc per totum orbem terrarum. Sed non porro videlicet valebunt in Australia, nam huius terrae biologi, climatologi aliique studiosi putant ibi divisionem in quattuor tempora anni minime aurae congruere. Horum studiosorum nomine Tim Entwisle, rector hortorum botanicorum Sydneianorum, appellat, ut detur Australianis licentia duo nova anni tempora habere. Quorum nomina Anglice sint 'sprinter' (initium scilicet veris) et 'sprummer' (tempus simul vernale et aestivale). 2. text In multis Europae civitatibus escae in mercatorum tabernis praebitae sunt, in quibus pro boum carne equorum substituta erat. Politici quidam commendaverunt, ut hi cibi hominibus egentibus distribuerentur, cum exquisitum esset eos non nocere. 3. text 18. die mensis Octobris numerus hominum terram inhabitantium attinget septem miliarda, nuntiat prognosis magistratus USA. Incrementum recens populationis humanae magna ex parte effectus est multorum partuum inter Africanos. Huius enim continentis incolarum numerus modo limen miliardi superavit. 4. text XXX fere rerum publicarum gubernatores Hugoni Chavesio, praesidi Venetiolae mortuo, supremum vale dixerunt, in quibus Mahumetus Ahmadinedjad, praeses Iraniae, Alexander Lukashenko, praeses Rutheniae Albae, Radolfus Castro, praeses rei publicae Cubanae (quem in imagine adposita aspicis). Corpus mortui ad exemplum Vladimiri Lenin condietur et in sempiternumlecto imponetur. Ahmadinedjad, cum excubias funebres ageret, pugno socialistarum more sublato, a multitudine vehementem accepit plausum. Nicolaus Madurus, qui Chavesium in munere succedet, cum exemplar eius gladii, quem Simo Bolivar tulisse dicitur, in capulo poneret, tremula voce „hic, o dux” inquit, „in aeternum invictus integerque vives”. Luctus publicus in XIV dies productus est, ut civibus liceret duci suo vale dicere. Quod plus duo milliones hominum adhuc fecere. Quorum plurimi vestimentis rubris induti – quem colorem socialistarum proprium esse constat – imaginesque Chavesii tollentes vexilla Venetiolana vibrabant. 5. text Denuo in nonnullis Russiae urbibus plura milia hominum caelo frigidissimo non retinebantur, quominus Vladimiro Putin, praesidi Russo, reclamarent. Moscoviae hac die dominica XX fere milia hominum in mediam urbem convenisse dicuntur, ut „itineri contra sceleratos”, quod dicitur, interessent. Etiam in aliis urbibus adversarii praesidis clamabant „fu scelerati!”, „apage Putin” et similia. Praecipue ei legi nuper datae reclamaverunt, qua prohibetur, ne liberi Russorum a civibus Americanis adoptentur. Adversarii praesidis, in iis Sergius Udalzow, Boris Nemzow, Gennadius Gudkow, postulaverunt, ut porro liberos adoptari liceret, ut praeter ceteros ii, qui debiles essent, spem vitae melioris haberent. Ii, qui pro iuribus civilibus pugnare dicuntur, conventum nationalem, qui apud Russos Duma appellatur, ideo vituperant, quod legibus a se datis timor et oppressio, quae aetatem Sovieticam in memoriam vocarent, augerentur. Praeterea cives suos sunt hortati, ut petitionem novorum suffragiorum subscriberent. In urbe Moscovia MMMM fere vigiles publici multitudinem coërcuerunt. De reclamantium numero dubitatur: cum magistratus putaret non plus quam novem milia hominum eo convenisse, adversarii regiminis de L fere milibus reclamantium loquuntur. 6. text „Slava Rossii“, id est „ gloria tibi, Russia“: his fere verbis Gerardus Depardieu, illustrissimus histrio Francogallus, Vladimiro Putin praesidi Russiae gratias abunde maximas egit pro civitate Russa accepta. Se admirari Russiam, populum Russum, eius res gestas, eius scriptores. Russiam esse magnam democratiam, ubi homines bene viverent, aliter ac in Francogallia, ubi primus minister ausus esset palam se detrectare. Cum Vladimiro Putin se esse „mutuo amore coniunctum“. Ceterum ne quis diceret se opportunitati inservire, cui iam puero Russia grata fuisset. Patrem ut communistam solitum esse nuntios, quos statio radiophonica Moscoviensis emitteret, una cum suis audire. Nunc autem se linguam Russam discere velle. Tamen dubitatur, num Depardieu sedem suam posthac in Russia habiturus sit. Cum Depardieu plebi Russae sit acceptus, tamen haud rari inveniuntur, qui moleste ferant, quod Ramsanium Kadyrow, tyrannum Tsetseniae, mense Octobri laudibus prorsus extulerit et cum Gulnara Karimowa, filia praesidis Usbequiae, in scaena steterit. Interim in Francogallia de mercedibus scaenicorum, quae nimiae essent, disputatio orta est. Qua Depardieu id, quod fecit, comprobatum habet: se ipsum Francisco Hollande, praesidi Francogallo, dixisse iis, quibus res prospere cederent, a Francogallis semper invideri. 7. text Insolitum quod in quadam Lucaniae schola evenit: LXXIV discipuli, cum thermosiphone uti non possent (suo munere non fungebatur, sed paulo post functurus), praefecti scholae iniussu, scholam deseruerunt. Quod cum agerent, scholae auctoritatem neglexerunt, cui parentes liberos tradunt, et sibi periculum iniecerunt. Scholae praefectus, una cum sacerdote docente et urbis praefecto, parentibus convocatis, decreverunt ut discipuli effrenati non a schola amoverentur (quod sine dubio eis gratum fuisset) sed in coemeterio et in carcere minoribus apto per quattuor dies operam darent. Hoc modo schola munere educationis functa est, discipuli se erravisse intellexerunt. Aliquid simile ei, qui haec scribit, accidit eo tempore quo docebat. Nonnulli discipuli, qui computeri usu instituebantur, spherulas, in „mure” (anglice „mouse”) sitas, amoverunt; detecti sunt et, parentibus convocatis, hoc decretum est: ut per septem dies in scholam, paulo antequam signum intrandi daretur, adirent et a subselliis pulverem abstergerent; hoc quoque decretum est, ut scripta nonnulla, quae ad probos mores pertinerent, legerent, per summa scriberent et condiscipulis referrent. Quod feliciter evenit. 8. text „Quis es, unde venis, qui tuus pater est, peregrine?”. Hoc fideles in forum Sancti Petri congregati, e novo Pontifice quaerere vellent nuper electo. Praenomen in lingua Hispana (Jorge Mario, Latine Georgius Marius) indicia sunt eius nationis Argentinae, nomen oriundum ab Italia (Bergoglio) eius generis, nomen alterum delectum Franciscus ut Sanctus paupertati iunctus, episcopi magisterii erga tot Catholicos Americae Latinae in angustiis versantes. „Venio ab orbis terrarum finibus”, duplici nomine patefacto, tacitis rogationibus respondit. Vultu laeto, verbis sinceris humiliter coram populo se Romae episcopum declaravit. Ante XXXV annos primus (post nonnulla saecla) Pontifex non Italus electus est, nunc primus non Europaeus, sed Argentinus, primus qui sibi nomen alterum imposuit Franciscus, primus monachus Loyolanus. Ecclesia se vertit tunc ad Europam Orientalem, vigente regimine communistico, nunc ad totius orbis pauperes. Cum natus esset Bono Aëre anno MCMXXXVI e familia regionis Pedemontanae provinciae Hastae, adulescens, iam periti chemici diplomate honestatus, studuit apud seminarium; postea anno MCMLVIII societati Jesu ascriptus est ut novicius monachus. Adeptus gradum doctoris philosophiae, se dedit aliquot annos ad docendum. Anno MCMLXIV sacerdos ordinatus est. Anno MCMXCII nominatus est Episcopus Auxiliaris Boni Aëris et titularis Aucae. Post V annos fuit Archiepiscopus et insequenti anno Primas Argentinae. Praefuit Consultationi Episcopali Argentinae ab anno MMV usque ad MMXI. Fuit inter candidatos Pontificatus anno MMV, cum prioris Pontificis fautor esset. 9. text Magna bolis, quae per infimam aetheris zonam decidens in fragmenta comminuta est, insuetam lapidum lucentium et displodentium pluviam de caelo Uralensi in Russiae regionem vastam generavit. Mille circiter homines vitreis fractis sauciati sunt, quorum multi in nosocomia medendi gratia se contulerunt; de duorum puerorum et unius adulti valetudine dubitant medici. CCC domus, VI nosocomia et XII scholae damnis adfecta sunt, officinae sex milia metrorum latae tectum obrutum est, perterriti sunt lupi, ursi ceteraeque bestiae in therotrophio Celiabinscae. Perrara sunt fragmenta de caelo decidentia tanti ponderis, ut damnorum causae sint: more solito bolides terrae mole attractae aëre atteruntur et lineam lucidam tantum ostendunt, neque ullus globus usque ad terram pervenit nocendo idoneus: quod vulgo sidus deciduum appellatur. Iam multa saxa obscura in regione comperta sunt, quae qui forte sibi comparavit magno pretio venum dare vult. Hic conspicere potes insuetum spectaculum in Russia conspectum: http://rt.com/news/meteorite-crash-urals-chelyabinsk-283/ Eodem die in Cubae caelo magnum sidus deciduum displosit et asteroides haud longe a planeta nostro (id est XXVIII milium chiliometrorum distantia interposita) supervolavit. Nadpisy 7 miliarda hominum Australiani nova anni tempora sibi poscunt De bolide in Russiam decidenti Equorum caro fraudulenter veno posita Gerardus Depardieu civitate Russa donatus est Non solum puniendi sed etiam educandi discipuli Quis es, unde venis? Russi praesidi Putin ob adoptionem vetitam reclamant Venetiolani Hugonem Chavesium lugent Obrázky A B http://ephemeris.alcuinus.net/admin/nuntii/files/3va013b.jpg http://ephemeris.alcuinus.net/admin/rubricae/files/3va004.jpg C D http://ephemeris.alcuinus.net/admin/rubricae/files/3va002.jpg http://ephemeris.alcuinus.net/admin/rubricae/files/3la008.jpg E F http://ephemeris.alcuinus.net/admin/rubricae/files/2dc022.jpg http://ephemeris.alcuinus.net/admin/nuntii/files/3hp002.jpg Úkoly Přiřaďte nadpisy a texty zpráv. K šesti z nich přiřaďte obrázek. Odhadněte, co znamenají slova tempora anni, rector, supremum vale, praeses, caelo, conventum nationalem, petitionem novorum suffragiorum, vigiles publici, regiminis, primus minister, thermosiphone, computeri usu, scholae praefectus, gradum doctoris philosophiae, per infimam aetheris zonam, nosocomia, therotrophio, statio radiophonica, condiscipulis, vexilla Najděte v textu latinské označení místních jmen Buenos Aires, Francie, Venezuela, Bělorusko, Piemont, Čečensko Rozepište číslovky slovy Najděte různá označení pro různé politické funkce Co znamenají anglické pojmy sprinter a sprummer (text 1)? Co je důvodem nárůstu populace (text 3)? Jak se nazývala akce, které se lidé účastnili (text 5)? Která zvířata byla vyděšena (text 9)?