Sanctus s tropem „Deus Pater iudex“ Sanctus Deus Pater iudex iusticie nos illustra celitus hodie. Deus homo, sed sine carie, nostre purga fecem miserie Sanctus Fortis, a quo procedunt omnia, nobis confer optata gaudia. Ut cum sanctis tuis in gloria nos celesti collocet curia. Sanctus Immortalis est cuius dextera, cui mare, tellus et ethera. Parent sedem sedenti supera, laxa, quibus gravamur, onera. Dominus Deus sabaoth, pleni sunt celi et terra gloria tua. Osanna in exelsis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Osanna in exelsis. CD: Codex Franus, č.