ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBER VII DE DEO, ANGELIS ET SANCTIS I. DE DEO. [1] Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in Latinam linguam convertit. Ex quibus pro brevitate praetermissis multis quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponenda studui. [2] Vocabulorum enim expositio satis indicat, quid velit intellegi; habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. [3] Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes ισχυρος, id est fortem, interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. [4] Secundum nomen Eloi. [5] Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum; nam Deus Graece δέος, φόβος dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. [6] Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. [7] Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum exercituum sive virtutum, de quo in Psalmo ab angelis dicitur (23(24),10): „Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum.“ [8] Sunt enim in huius mundi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates cunctique caelestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. [9] Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo (Ps. 112(113),4): „Excelsus Dominus; super caelos gloria eius.“ Excelsus autem dictus pro valde celsus: ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. [10] Sextum Eie, id est, qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. [11] Quaerenti enim, quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit (Ex. 3,14): „Ego sum, qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.“ Tamquam in eius conparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt, quasi non sint. [12] Quod enim dicitur fuit, non est; et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit. [13] Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est. Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Unde et in conloquio dicimus: „Vivit Deus,“ quia essentia vita vivit, quam mors non habet. [14] Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. [15] Octavum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. [16] Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. [17] Decimum Saddai, id est omnipotens. Vocatus autem omnipotens, eo quod omnia potest, sed a faciendo quod vult, non a patiendo, quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim, quidquid vult, et inde omnipotens. [18] Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia, quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. [19] Inmortalis, sicut de eo scriptum est (1 Tim. 6,16): „Qui solus habet inmortalitatem,“ quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id, quod destitit esse, quod erat, mortalis utique deprehenditur. Ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis. [20] Incorruptibilis appellatur, quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quidquid enim capit divisionem, et interitum capit. Ille nec dividi potest nec interire. Inde incorruptibilis est. Incommutabilis est, quia semper manet et mutari nescit. [21] Nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est. [22] Aeternus est, quia sine tempore est; non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam caelum sedes eius habetur. Unde est illud (Ps. 113,24(16) (115,16)): „Caelum caeli Domino.“ Et haec ista quattuor unum significant, nam una eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive inmortalis, sive incorruptibilis, sive inmutabilis. [23] Invisibilis, quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae eademque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere, sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio dicit (Io. 1,18): „Deum nemo vidit umquam.“ Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. [24] Inpassibilis, quia nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana subcumbit. Non enim adtingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, maeror, invidia et cetera, quibus mens humana turbatur. [25] Sed cum dicitur Deum irasci aut zelare aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. [26] Simplex autem dicitur sive non amittendo, quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud, quod in ipso est, sicut in homine, cuius aliud [est] esse, [et] aliud sapere. [27] Nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam, sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est. Ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad quamcumque personam est. [28] Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. [29] Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intellegatur esse, non corpus. Nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. [30] Inmensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur, sed omnia intra eius omnipotentiam coartantur. [31] Perfectus dicitur, quia nihil ei possit adici. Adtamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? [32] Sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id, quod ineffabile est, utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. [33] Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est, quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest, quod tantundem capiat potestatis. [34] Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio eius unigenito in forma Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. [35] Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, sive de inferioribus; et quia in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius se ipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus, et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem, quod avertitur, ambulat; pro eo, quod spectat, stat. [36] Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans. Hinc est, quod et Propheta dicit (Ier. 51,14): „Iuravit Dominus exercituum per animam suam;“ non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. [37] Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intellegitur, eadem ratione, qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo (Ps. 79(80),4): „Ostende nobis faciem tuam,“ ac si dicatur: „Da nobis cognitionem tuam.“ [38] Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur, ad perfectum vero omnipotens reperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia conprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicitur. [39] Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur: quippe (Ps. 98(99),1) „sedere super Cherubin“ dicitur, quod est ad situm, et (Ps. 103(104),6) „Abyssum tamquam vestimentum amictus,“ quod est ad habitum, et (Ps. 101(102),28) „Anni tui non deficient,“ quod ad tempus pertinet, et (Ps. 138(139),8) „Si ascendero in caelum, tu ibi es,“ quod ad locum. [40] Nam et in Propheta (Am 2,13): „Plaustri portantis fenum“ species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.