Ad familiares 16,5 V. Scr. Leucade VII. Idus Novembres a.u.c. 704. TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HUMANISSIMO ET OPTIMO SAL. PLUR. DIC. Vide, quanta sit in te suavitas: duas horas Thyrrei fuimus; Xenomenes hospes tam te diligit, quam si vixerit tecum; is omnia pollicitus est, quae tibi essent opus; facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ubi te plane confirmares: videbis, quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. Volebam ad te Marionem remittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitavi unas litteras Marionem afferre posse, me autem crebras exspectare. Poteris igitur et facies, si me diligis, ut quotidie sit Acastus in portu: multi erunt, quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo: nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius: ei te totum trade. Malo te paullo post valentem quam statim imbecillum videre: cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego curabo. Etiam atque etiam vale. Leucade proficiscens, VII. Id. Nov. Ad Atticum 12.53 Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.