Poggio Bracciolini, Lettere II, ed. Harth 5 A GUARINO VERONESE Costanza, 16 dicembre 1416 Ed. Tonelli, I, pp. 25-29 (I 5). Poggius Florentínus sccretarius apostolicus pi. sal. dicit Guarino suo Vcronensi Licet inter quotidianas occupationes tuas pro tua in omnes huma-nitate et benivolentia in me singulari iocundum semper tibi litterarum 5 mearum adventům esse non ignorem, tamen ut in hisce perlegendis precipuam quandam prestes attcntionem te maiorem in modum obsecro, non quidem ob earn causam ut aliquid in mc sit, quod vel šumme otiosus rcquirat, sed propter rei dignitatem de qua scripturus sum, quam certe scio, cum sis longe pcritissimus, non parvam tibi 10 ceterisque studiosis hominibus esse allaturam animi iocunditatem. Nam quid est per deum immortalem, quod aut tibi aut ceteris doctissimis viris possit esse iocundius, gratius, acceptius quam co-gnitio earum return quarum commertio doctiores emcimur ct, quod maius quiddam videtur, elegantiores ? Nam cum generi humano 15 rerum parens natura dederit intellectum atquc rationcm tanquam egrc-gios duces ad bene beateque vivendum, quibus nihil queat prestan-tius excogitari, turn haud scio an sit omnium prestantissimum quod ea nobis elargita est, usum atquc rationem dicendi sine quibus neque ratio ipsa neque intellectus quicquam ferme valerent. Solus est enim 20 sermo quo nos utentes ad exprimendam animi virtutem ab rcliquis animantibus scgrcgamur. 1 Florentinu:... apostolicus om. O ~ 153 ~ A GUARINO VhRONESB, 16 DICBMBRB 1416 Permagna igitur habcnda est gratia tum rcliquarum libcralium ar-tium inventoribus, turn vel precipue iis qui dicendi precepta et normám quandam perfecte loquendi suo studio et diligentia nobis tradi- 25 dcrunt. Effecerunt enim, ut qua in re homines ceteris animantibus maxime prestant, nos ipsos etiam homines antecelleremus. Huius autem sermonis ornandi atque excolendi cum multi preclari, ut scis, fuerunt latine lingue auctores, turn vel precipuus atque egregius M. Fabius Quintilianus qui ita diserte, ita absolute summa cum di- 30 ligentia exsequitur ea que pertinent ad instituendum vel perfectissi-mum orátorem, ut nihil ei vel summam doctrinam vel singulárem eloquentiam meo iudicio deesse videatur. Quo uno solo etiam si Cicero, romane parens eloquentie, dcesset, perfectam consequeremur scientiam recte dicendi. Is vero apud nos antea (Italos dico) ita lace- 35 ratus erat, ita circumcisus culpa, ut opinor, temporum, ut nulla forma, nullus habitus hominis in eo recognosceretur. Tute hominem vidisti hactenus lacerum crudeliter ora ora manusque ambas populataque tempora raptis 40 auribus et truncas inhonesto vulnere nares. Dolendum quippe erat et egre ferendum nos tantam in hominis tam eloquentis feda laceratione iacturam oratorie facultatis fecisse. Sed quo tunc plus erat doloris et molcstie ex eius viri mutilarione, eo magis nunc est congratulandum, cum sit in pristinum habitům et 45 dignitatem, in antiquam formam atque integram valitudinem nostra diligentia restitutus. Nam si Marcus Tullius magnum pre se fert gaudium pro Marco Marcello restituto ab exilio, ct eo quidem tempore quo Rome plures erant Marcelli similes domi forisque egregii ac prcstantcs viri, quid nunc agere docti homines debent et presertim 50 studiosi eloquentie, cum singulare cl unicum lumen romani nominis quo cxtincto nihil pretcr Ciceronem supererat et eum modo simili 32-34 Quo ... dicendi] Valla, Antiáotum I, p. 204 38-40 Verg. Am. 6, 495-497 46 sgg. Cie. Marceli. 1 26 antecelleremus] con. ex ancelleremus O; ancelleremus R 44 nunc corr. ex tunc m.a. in R^, tunc ROP ~ 154 ~ A GUAMNO VHHONBSE, 16 DICBMBRB 1416 IV,5 laccrum ac dispersum, non tantutn ab exilio sed ab ipso pene interim revocaverimus ? Nam, mehercule, nisi nos auxilium tulissemus, necesse erat ilium 55 propediem interiturum. Neque enim dubium est virum splendidum, mundum, elegantem, plenum moribus, plenum facetiis, feditatem illius carceris, squalorem loci, custodum sevitiam diutius perpeti non potuisse. Mestus quidem ipse erat ac sordidatus tanquam mortis rei solebant, squalentem barbam gerens et concretos pulvere crines, 60 ut ipso vultu atque habitu fateretur ad immeritam sententiam se vo-cari. Videbatur manus tendere, implorare Quiritum fidem, ut se ab iniquo iudicio tuerentur, postulare et indigne ferre quod qui quondam sua ope, sua eloquentia multorum salutem conservasset, nunc neque patronům quenpiam inveniret quern misereret fortunarum suarum, 65 neque qui sue consuleret saluti aut ad iniustum rapi supplicium pro-hiberet. Sed quam temere persepe eveniunt que non audeas optare, ut inquit Terentius noster. Fortuna quedam fuit cum sua, turn maxime nostra, ut cum essemus Constantie otiosi, cupido incesseret videndi eius loci quo 70 ille reclusus tenebatur. Est autem monasterium Sancti Galli prope urbem hanc milibus passuum XX. Itaque nonnulli animi laxandi et simul perquirendorum librorum, quorum magnus numerus esse diccbatur, gratia eo pereximus. Ibi inter confertissimam librorum copiam quos longum esset recensere, Quintilianum comperimus 75 adhuc salvum et incolumem, plenum tarnen situ et pulvere squalentem. Erant enim non in bibliotheca libri illi, ut eorum dignitas postu-labat, sed in teterrimo quodam et obscuro carcere, fundo scilicet unius turris quo ne capitalis quidem rei damnati retrudcrentur. Atqui ego pro certo existimo si cssent qui hec barbarorum ergastula, quibus 80 hos detinent viros, rimarcntur ac recognoscerent more maiorum, similem fortunám experturos in multis de quibus iam est concla-matum. 54 mehercule] Valla, Antidotum I, p. 204 58-59 Mestus ... solebant] Valla, Antidotum I, p. 204 59 Vcrg. Aen. 2, 277 sgg. 66-67 Ter. Phorm. 757 sgg. 68 Fortuna ... nostra] Valla, Antidotum I, p. 204 70 reclusus] Valla, Antidotum I, p. 204 77-78 in teterrimo ... retruderentur] Valla, Antidotum I, p. 204 (il Valla legge « recludercntur ») ~ 155 ~ A GUAMNO VbRONESB, 16 DICEMBRE 1416 Reperimus preterea libros tres primos et dimidiam quarti C. Valerii Flacci Argonauticon et Expositiones tanquam thema quoddam 85 super octo Ciceronis orationibus Q. Asconii Pediani, eloquentissimi viri, de quibus ipse meminit Quintilianus. Hec mca manu transcripsi, et quidem velociter, ut ea micterem ad Leonardum Aretinum et Nicolaum Florentinům qui cum a me huius thesauri adiventionem cognovissent, multis a me verbis Quintilianum per suas litteras quam 90 primům ad eos mitti contenderunt. Habes, mi suavissime Guarine, quod ab homine tibi deditissimo ad presens tribui potest. Vellern et potuisse librum transmittere, sed Leonardo nostro satisfaciundum fuit. Verum scis quo sit in loco, ut si eum voles habere (puto autem te quam primům velle), fäcile 95 id consequi valeas. Vale et me quando id mutuum fit ama. Constantie, XVII. kal. ianuarias anno Christi 1417 86 cfr. Quint, inst. 5, 10, 9 92 ad presens] Valla, Antidotum I, p. 204 Vellern ... transmittere] Valla, Antidotum I, p. 204 sg. % anno Christi em. P ~ 156 ~