Poggio Bracciolini, Lettere I, ed. Harth, Florenz 1984 1 A FRANCESCO MARESCALCO Bologna, giugno 1436 Ed. Tonelli, I, p. x. Nei mss. la lettera compare nella seconda silloge (II 5,9). Da-tata 1436 da Wilmanns (p. 290; 1435, per errore, a p. 291), il termine post quern é cosrituito dal soggiorno di Eugenio IV a Firenze (sino al 18 apríle 1436), il termine ante quern daU'invio al Niccoli di una copia di questa lettera (17 luglio 1436); infine, la lettera che la precede, nella seconda silloge, é datata 26 maggio 1436. Poggius pi. sal. dicit Francisco Marescalco Ferrariensi Scripsi olim diversis in locis ac temporibus plures epistolas ad Nicolaum Nicolum, Florentinům virum doctissimum et mihi ab ipsa mea adolescentia summa necessitudine ac benivolentia coniunc-5 tum. Ee scripte sunt a me varus de rebus domesticis ac privatis nostris, prout occasio temporum ac negotiorum conditio ferebat, cum in ipsas conicerem quicquid in buccam venerat, ita ut etiam verba quedam vulgaria, quandoque iocandi causa, inserantur. Neque enim solum commendabam epistolis que agebantur a me aut dicebantur, 10 sed etiam tanquam ad me alteram scriberem, curas et cogitationes meas. Scripsi autem illas ex tempore ut plurimum et manu veloci, ut rescribendi neque otium esset, neque voluntas, quo accidit ut exem-plaria earum nulla apud me remanerent. Neque enim scripta mea 15 unquam magni feci neque facio, tunc maxime cognoscens quam parum dicendi facilitate possim, cum sumpto calamo animum ad 7 Cie. Att. 1, 12, 4 5 ce] et «j ~ 3 1 a Francesco Marbscalco, giugno 1436 scribendi curam accomodavi. In quo persepe ita mihi ipsi desum, ut rudis atque ingenii inops mihi videar in scribendo, cum non solum sententie aliquando, sed etiam verba deficiant, licet diutius quid 20 dicam investiganti. Verum cum intelligerem nonnullos, sive commotos benivolen-tia, sive leviora quedam sectandi studio adductos, epistolas meas qualescunque sint, tum querere diligenter, tum libenter ac studiose legere, rogatus a multis, ut eas conquirerem ac in volumen coni- 25 cerem ad communem rudium utilitatem, satisfeci, et quidem ex parte, amicorum voluntati, non quidem ut existimem aliquo in pretio illas apud doctos futuras, sed ne negem petentibus quod parvo labore exsolvi queat. Itaque cum pontifex nuper esset Florentie, sumpta facultate per- 30 quisivi apud Nicolaum, qui aliqua ex parte illas diligenter servarat, quasdam ex eis litteris, quas olim ad eum misissem, dedique operam, ut per librarium meum transcriberentur. Licet autem multe deessent, quas memineram me olim scripsisse, que videri poterant paulo po-litiores, nolui tarnen, ut aliarum amissione harum quoque, quas 35 repereram, memoria tarn cito aboleretur. Unde parvum libellum ex his confeci, ut esset, unde qui vellent, in otio vel legendi, vel ridendi materiam sumerent. Hoc autem volumen, quanvis indoctum et haud magne rei hominem representare videatur, tarnen quale-cunque id sit, mi Francisce, tibi mittere decrevi, et docto homini, 40 et mihi amicissimo, qui meis epistolis plurimum delectaris, ut et amorem in me tuum augeas et hoc quasi stimulo quodam legendi ad maiora quedam, hoc est ad imitandam, a quo longissime absum, priscorum eloquentiam, inciteris. Leges igitur, cum tempus vacuum nactus eris a maioribus negotiis, et si qua in re inter legendum o£- 45 fenderis, dabis veniam vel ignorantie, vel verbositati. Vale. 36 vcllet R