Eccl. in Smolnicz — in Pocziedielicz 199 rum, que mulier moratur ibidem. Et dicit, quod in toto decanatu maior fornicator non reputatur. Item dicit, quod a festo sancti Wenceslai [28. IX.] non vidit Nyetham, de qua supra, in dote plebani suic). Pesko dictus Zbadaneczd), parrochianus in.Horziessowicz, cliens, iura-tus et interrogatus dicit, ut audivit, quod plebanus suus habet in domo sua filium magnum, quern genuit ex quadam muliere tempore, quo fuit in Rzebrik. Item dicit, quod anno de presenti plebanus de Wynarzecz et plebanus de Horziessovicz iniverant litem in Slana propter quandam mulierem, et dicit, quod plebanus de Winarzecz exiveraf' super plebanum de Horziessovicz extra civitatem ad bellandum, ut audivit. Dominus Swyecz sive Zwiest, dictus Craff, plebanus ibidem a XI an-nis, veniens in Perucz, interrogatus dicit, quod Petrus laicus ibidem contra-xit cum Vitka muliere et ipsam congnovit, et non sunt proclamati, nec copulati. Item dicit, quod anno preterite habuit ancillam Nyetham, quam con-iacuit et ante festum sancti Wenceslai anni presentis fuit terminus dicte recedendi, quam alienavit data sibi mercede sua, que tarnen recessit inpreg-nata, et ibidem in villa genuit puerum" nomine, cui puero non est annus; que est nutrix circa dominum Swinkam de Blsan, que ante duas septima-nas fuit in domo ipsius in legacione ex parte domine sue predicte. Item dicit, quod ipse la[n]guens venit ad dominum Galium, medicum, in apathekam Pragam pro consilio capiendo, qui dixit sibi, quod infirmatur propter nimiam abstinenciam, qui tunc sic consultus, coniacet mulieres. Ibidem promisit ad manus domini archidiaconi et mei notarii, quod ipse nunquam dictam Nyetham vel aliam habebit concubinam, nec ipsam ad domum suam intrare permittet, nec bibet, nec comedet cum ipsa et amplius erit castatus, sub pena sex sexagenarum pro archidiacono et fab-rica*' solvendarum et pena carcerum ad duos menses, presentibus decano loci Paulo et Zawissio, plebano in Perucz, testibus. Eccl. in Chlumczan: a) Supra del. Petrum scr. — b) Postea suprascr. — c) Seq. et dicit. quod in toto decanatu maior fornicator] del. — d) Etiam legi Zbadavecz potest. — e) Praeced. invitaverat del. — f) Spatium reservátům non suppl. — g) Praeced. duo verba suprascr. Ecclesia in Pocziedielicz, die supra, hora nona. Dominus Protiva, plebanus ibidem in tercio anno, interrogatus per iuramentum dicit, prout audivit, quod Krystina. uxor Stuponis procurators in curia domini Sezeme adulteratur cum aliis.